| His confectis rebus conventibusque peractis in ci- | 5.2.1.1 |
| teriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum | |
| proficiscitur. eo cum venisset, circumitis omnibus hi- | 2.1 |
| bernis singulari militum studio in summa rerum omnium | |
| inopia circiter sescentas eius generis, cuius supra demon- | |
| stravimus, naves et longas duodetriginta invenit in- | |
| structas neque multum abesse ab eo, quin paucis diebus | 5 |
| deduci possint. conlaudatis militibus atque iis qui negotio | 3.1 |
| praefuerant, quid fieri velit ostendit atque omnes ad | |
| portum Itium convenire iubet, quo ex portu commo- | |
| dissimum in Britanniam traiectum esse cognoverat, cir- | |
| citer milium passuum xxx transmissum a continenti. | 5 |
| huic rei quod satis esse visum est militum reliquit. ipse | 4.1 |
| cum legionibus expeditis quattuor et equitibus dccc in | |
| fines Treverorum proficiscitur, quod hi neque ad con- | |
| cilia veniebant neque imperio parebant Germanosque | |
| Transrhenanos sollicitare dicebantur. | 5 |
| Haec civitas longe plurimum totius Galliae equi- | 3.1.1 |
| tatu valet magnasque habet copias peditum Rhenum- | |
| que, ut supra demonstravimus, tangit. in ea civitate duo | 2.1 |
| de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et | |
| Cingetorix. ex quibus alter, simulatque de Caesaris | 3.1 |
| legionumque adventu cognitum est, ad eum venit, se | |
| suosque omnes in officio futuros neque ab amicitia populi | |
| Romani defecturos confirmavit quaeque in Treveris | |
| gererentur, ostendit. at Indutiomarus equitatum pedi- | 4.1 |
| tatumque cogere iisque, qui per aetatem in armis esse | |
| non poterant, in silvam Arduennam abditis, quae ingenti | |
| magnitudine per medios fines Treverorum a flumine | |
| Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare insti- | 5 |
| tuit. sed posteaquam nonnulli principes ex ea civitate, | 5.1 |
| et auctoritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exer- | |
| citus perterriti, ad Caesarem venerunt et de suis privatim | |
| rebus ab eo petere coeperunt, quoniam civitati consulere | |
| non possent, Indutiomarus veritus ne ab omnibus dese- | 5 |
| reretur, legatos ad Caesarem mittit: sese idcirco ab suis | 6.1 |
| discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius civi- | |
| tatem in officio contineret, ne omnis nobilitatis discessu | |
| plebs propter imprudentiam laberetur; itaque civitatem | 7.1 |
| in sua potestate esse seque, si Caesar permitteret, ad eum | |
| in castra venturum et suas civitatisque fortunas eius | |
| fidei permissurum. |