| Caesar etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur | 5.4.1.1 |
| quaeque eum res ab instituto consilio deterreret, tamen, | |
| ne aestatem in Treveris consumere cogeretur omnibus | |
| rebus ad Britannicum bellum comparatis, Indutioma- | |
| rum ad se cum ducentis obsidibus venire iussit. his ad- | 2.1 |
| ductis, in iis filio propinquisque eius omnibus, quos nomi- | |
| natim evocaverat, consolatus Indutiomarum hortatus- | |
| que est uti in officio maneret; nihilo tamen setius princi- | 3.1 |
| pibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cinge- | |
| torigi conciliavit, quod cum merito eius ab se fieri intelle- | |
| gebat, tum magni interesse arbitrabatur eius auctori- | |
| tatem inter suos quam plurimum valere, cuius tam egre- | 5 |
| giam in se voluntatem perspexisset. id factum graviter | 4.1 |
| tulit Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et | |
| qui iam ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius | |
| hoc dolore exarsit. | |
| His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum | 5.1.1 |
| legionibus pervenit. ibi cognoscit lx naves, quae in Mel- | 2.1 |
| dis factae erant, tempestate reiectas cursum tenere non | |
| potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse. | |
| reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus | |
| instructas invenit. eodem equitatus totius Galliae con- | 3.1 |
| venit numero milia quattuor principesque ex omnibus | |
| civitatibus. ex quibus perpaucos quorum in se fidem per- | 4.1 |
| spexerat, relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco | |
| secum ducere decreverat, quod cum ipse abesset, motum | |
| Galliae verebatur. |