| His rebus gestis, Labieno in continenti cum tribus | 5.8.1.1 |
| legionibus et equitum milibus duobus relicto, ut portus | |
| tueretur et rei frumentariae provideret, quaeque in Gal- | |
| lia gererentur cognosceret, consiliumque pro tempore | |
| et pro re caperet, ipse cum quinque legionibus et pari | 2.1 |
| numero equitum, quem in continenti relinquebat, ad solis | |
| occasum naves solvit et leni Africo provectus, media cir- | |
| citer nocte vento intermisso, cursum non tenuit et lon- | |
| gius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relic- | 5 |
| tam conspexit. tum rursus aestus commutationem secu- | 3.1 |
| tus remis contendit, ut eam partem insulae caperet. qua | |
| optimum esse egressum superiore aestate cognoverat. qua | 4.1 |
| in re admodum fuit militum virtus laudanda, qui vec- | |
| toriis gravibusque navigiis non intermisso remigandi | |
| labore longarum navium cursum adaequarunt. acces- | 5.1 |
| sum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere | |
| tempore, neque in eo loco hostis est visus. sed ut postea | 6.1 |
| Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo con- | |
| venissent, multitudine navium perterritae, quae cum anno- | |
| tinis privatisque, quas sui quisque commodi causa fece- | |
| rat, amplius octingentae uno erant visae tempore, ab | 5 |
| litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant. | |
| Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, | 9.1.1 |
| ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae con- | |
| sedissent, cohortibus decem ad mare relictis et equitibus | |
| trecentis, qui praesidio navibus essent, de tertia vigilia | |
| ad hostes contendit, eo minus veritus navibus, quod in | 5 |
| litore molli atque aperto deligatas ad ancoras relinque- | |
| bat. ei praesidio navibusque Q. Atrium praefecit. ipse noc- | 2.1 |
| tu progressus milia passuum circiter xii hostium copias | |
| conspicatus est. illi equitatu atque essedis ad flumen pro- | 3.1 |
| gressi ex loco superiore nostros prohibere et proelium | |
| committere coeperunt. repulsi ab equitatu se in silvas | 4.1 |
| abdiderunt, locum nacti egregie et natura et opere muni- | |
| tum, quem domestici belli, ut videbatur, causa iam ante | |
| praeparaverant; nam crebris arboribus succisis omnes | 5.1 |
| introitus erant praeclusi. ipsi ex silvis rari propugna- | 6.1 |
| bant nostrosque intra munitiones ingredi prohibebant. | |
| at milites legionis septimae testudine facta et aggere ad | 7.1 |
| munitiones adiecto locum ceperunt eosque ex silvis ex- | |
| pulerunt paucis vulneribus acceptis. sed eos fugientes | 8.1 |
| longius Caesar prosequi vetuit, et quod loci naturam igno- | |
| rabat, et quod magna parte diei consumpta munitioni | |
| castrorum tempus relinqui volebat. |