| Postridie eius diei mane tripertito milites equites- | 5.10.1.1 |
| que in expeditionem misit, ut eos qui fugerant perseque- | |
| rentur. his aliquantum itineris progressis cum iam ex- | 2.1 |
| tremi essent in prospectu, equites a Q. Atrio ad Cae- | |
| sarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima | |
| coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in | |
| litus eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsiste- | 5 |
| rent neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati | |
| possent; itaque ex eo concursu navium magnum esse in | 3.1 |
| commodum acceptum. | |
| His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque | 11.1.1 |
| revocari atque in itinere resistere iubet, ipse ad naves | |
| revertitur; eadem fere quae ex nuntiis litterisque cogno- | 2.1 |
| verat, coram perspicit, sic ut amissis circiter xl navibus | |
| reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur. | |
| itaque ex legionibus fabros deligit et ex continenti alios | 3.1 |
| arcessi iubet; Labieno scribit ut quam plurimas possit iis | 4.1 |
| legionibus, quae sint apud eum, naves instituat. ipse, etsi | 5.1 |
| res erat multae operae ac laboris, tamen commodissi- | |
| mum esse statuit omnes naves subduci et cum castris una | |
| munitione coniungi. in his rebus circiter dies x consumit, | 6.1 |
| ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum | |
| intermissis. subductis navibus castrisque egregie munitis | 7.1 |
| easdem copias quas ante praesidio navibus relinquit, ipse | |
| eodem unde redierat proficiscitur. eo cum venisset, maiores | 8.1 |
| iam undique in eum locum copiae Britannorum conve- | |
| nerant summa imperii bellique administrandi communi | |
| consilio permissa Cassivellauno, cuius fines a maritimis | |
| civitatibus flumen dividit quod appellatur Tamesis, a | 5 |
| mari circiter milia passuum lxxx. huic superiore tem- | 9.1 |
| pore cum reliquis civitatibus continentia bella inter- | |
| cesserant. sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti | |
| bello imperioque praefecerant. |