Britanniae pars interior ab iis incolitur quos na- 5.12.1.1
tos in insula ipsi memoria proditum dicunt, maritima 2.1
pars ab iis qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio
transierant—qui omnes fere iis nominibus civitatum
appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt—
et bello inlato ibi remanserunt atque agros colere coepe- 5
runt. hominum est infinita multitudo creberrimaque aedi- 3.1
ficia fere Gallicis consimilia, pecoris numerus ingens.
utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad 4.1
certum pondus examinatis pro nummo. nascitur ibi 5.1
plumbum album in mediterraneis regionibus, in mariti-
mis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur impor-
tato. materia cuiusque generis, ut in Gallia est praeter
fagum atque abietem. leporem et gallinam et anserem 6.1
gustare fas non putant; haec tamen alunt animi volup-
tatisque causa. loca sunt temperatiora quam in Gallia
remissioribus frigoribus.
  Insula natura triquetra, cuius unum latus est con- 13.1.1
tra Galliam. huius lateris alter angulus, qui est ad Can-
tium, quo fere omnes ex Gallia naves adpelluntur, ad
orientem solem, inferior ad meridiem spectat. hoc latus
pertinet circiter milia passuum quingenta. alterum vergit 2.1
ad Hispaniam atque occidentem solem. qua ex parte est
Hibernia insula, dimidio minor ut existimatur quam
Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia
est in Britanniam. in hoc medio cursu est insula quae 3.1
appellatur Mona; complures praeterea minores obiectae
insulae existimantur; de quibus insulis nonnulli scrip-
serunt dies continuos xxx sub brumam esse noctem. nos 4.1
nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex
aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes
videbamus. huius est longitudo lateris, ut fert illorum 5.1
opinio, septingentorum milium. tertium est contra sep- 6.1
tentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angu-
lus lateris maxime ad Germaniam spectat. hoc milia pas-
suum octingenta in longitudinem esse existimatur. ita 7.1
omnis insula est in circuitu vicies centum milium pas-
suum.