| Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Can- | 5.14.1.1 |
| tium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque | |
| multum a Gallica differunt consuetudine. interiores pleri- | 2.1 |
| que frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pelli- | |
| busque sunt vestiti. omnes vero se Britanni vitro infi- | |
| ciunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horri- | |
| biliores sunt in pugna adspectu; capilloque sunt promisso | 3.1 |
| atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum | |
| superius. uxores habent deni duodenique inter se com- | 4.1 |
| munes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum | |
| liberis. sed si qui sunt ex iis nati, eorum habentur liberi, | 5.1 |
| quo primum virgo quaeque deducta est. | |
| Equites hostium essedariique acriter proelio cum | 15.1.1 |
| equitatu nostro in itinere conflixerunt, ita tamen ut nostri | |
| omnibus partibus superiores fuerint atque eos in silvas | |
| collesque compulerint. sed compluribus interfectis cupi- | 2.1 |
| dius insecuti nonnullos ex suis amiserunt. at illi inter- | 3.1 |
| misso spatio, imprudentibus nostris atque occupatis in | |
| munitione castrorum, subito se ex silvis eiecerunt impe- | |
| tuque in eos facto, qui erant in statione pro castris con- | |
| locati, acriter pugnaverunt, duabusque missis subsidio | 4.1 |
| cohortibus a Caesare, atque his primis legionum duarum, | |
| cum eae perexiguo intermisso loci spatio inter se consti- | |
| tissent, novo genere pugnae perterritis nostris per medios | |
| audacissime perruperunt seque inde incolumes recepe- | 5 |
| runt. eo die Q. Laberius Durus tribunus militum inter- | 5.1 |
| ficitur. illi pluribus submissis cohortibus repelluntur. |