| Toto hoc in genere pugnae cum sub oculis omnium | 5.16.1.1 |
| ac pro castris dimicaretur, intellectum est nostros prop- | |
| ter gravitatem armorum, quod neque insequi cedentes | |
| possent neque ab signis discedere auderent, minus aptos | |
| esse ad huius generis hostem, equites autem magno cum | 2.1 |
| periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam con- | |
| sulto plerumque cederent et, cum paulum ab legionibus | |
| nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dis- | |
| pari proelio contenderent. equestris autem proelii ratio | 3.1 |
| et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum | |
| inferebat. accedebat huc ut numquam conferti, sed rari | 4.1 |
| magnisque intervallis proeliarentur stationesque disposi- | |
| tas haberent atque alios alii deinceps exciperent integri- | |
| que et recentes defatigatis succederent. | |
| Postero die procul a castris hostes in collibus con- | 17.1.1 |
| stiterunt rarique se ostendere et lenius quam pridie | |
| nostros equites proelio lacessere coeperunt. sed meridie | 2.1 |
| cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque omnem | |
| equitatum cum C. Trebonio legato misisset, repente ex | |
| omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti | |
| ab signis legionibusque non absisterent. nostri acriter | 3.1 |
| in eos impetu facto reppulerunt neque finem sequendi | |
| fecerunt, quoad subsidio confisi equites, cum post se legio- | |
| nes viderent, praecipites hostes egerunt magnoque eorum | 4.1 |
| numero interfecto neque sui colligendi neque consistendi | |
| aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt. ex hac | 5.1 |
| fuga protinus, quae undique convenerant, auxilia dis- | |
| cesserunt, neque post id tempus umquam summis nobis- | |
| cum copiis hostes contenderunt. |