| Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim | 5.18.1.1 |
| in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno | |
| omnino loco pedibus atque hoc aegre transiri potest. eo | 2.1 |
| cum venisset, animadvertit ad alteram fluminis ripam | |
| magnas esse copias hostium instructas. ripa autem erat | 3.1 |
| acutis sudibus praefixisque munita, eiusdemque generis | |
| sub aqua defixae sudes flumine tegebantur. his rebus | 4.1 |
| cognitis a perfugis captivisque Caesar praemisso equi- | |
| tatu confestim legiones subsequi iussit. sed ea celeritate | 5.1 |
| atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua | |
| extarent, ut hostes impetum legionum atque equitum | |
| sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae | |
| mandarent. | 5 |
| Cassivellaunus ut supra demonstravimus omni de- | 19.1.1 |
| posita spe contentionis, dimissis amplioribus copiis, mili- | |
| bus circiter quattuor essedariorum relictis itinera nostra | |
| servabat paulumque ex via excedebat locisque impe- | |
| ditis ac silvestribus se occultabat atque iis regionibus, | 5 |
| quibus nos iter facturos cognoverat, pecora atque homi- | |
| nes ex agris in silvas compellebat et, cum equitatus | 2.1 |
| noster liberius praedandi vastandique causa se in agros | |
| effunderet, omnibus viis semitisque notis essedarios ex | |
| silvis emittebat et magno cum periculo nostrorum equi- | |
| tum cum his confligebat atque hoc metu latius vagari | 5 |
| prohibebat. relinquebatur ut neque longius ab agmine | 3.1 |
| legionum discedi Caesar pateretur et tantum agris vastan- | |
| dis incendiisque faciendis hostibus noceretur, quantum | |
| in labore atque itinere legionarii milites efficere poterant. |