| Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad | 5.22.1.1 |
| Cantium, quod esse ad mare supra demonstravimus, | |
| quibus regionibus quattuor reges praeerant, Cingetorix | |
| Carvilius Taximagulus Segovax, nuntios mittit atque | |
| his imperat, uti coactis omnibus copiis castra navalia de | 5 |
| improviso adoriantur atque oppugnent. ii cum ad castra | 2.1 |
| venissent, nostri eruptione facta multis eorum inter- | |
| fectis, capto etiam nobili duce Lugotorige suos incolu- | |
| mes reduxerunt. Cassivellaunus hoc proelio nuntiato, tot | 3.1 |
| detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam per- | |
| motus defectione civitatum, legatos per Atrebatem Com- | |
| mium de deditione ad Caesarem mittit. Caesar, cum | 4.1 |
| constituisset hiemare in continenti propter repentinos | |
| Galliae motus, neque multum aestatis superesset atque | |
| id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat, et | |
| quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britan- | 5 |
| nia penderet constituit; interdicit atque imperat Cassi- | 5.1 |
| vellauno ne Mandubracio neu Trinovantibus noceat. | |
| Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare, | 23.1.1 |
| naves invenit refectas. his deductis, quod et captivorum | 2.1 |
| magnum numerum habebat et nonnullae tempestate | |
| deperierant naves, duobus commeatibus exercitum repor- | |
| tare instituit. ac sic accidit uti ex tanto navium numero | 3.1 |
| tot navigationibus neque hoc neque superiore anno ulla | |
| omnino navis, quae milites portaret, desideraretur, at ex | 4.1 |
| iis, quae inanes ex continenti ad eum remitterentur—et | |
| prioris commeatus expositis militibus et quas postea | |
| Labienus faciendas curaverat numero lx—perpaucae | |
| locum caperent, reliquae fere omnes reicerentur. quas | 5.1 |
| cum aliquamdiu Caesar frustra expectasset, ne anni tem- | |
| pore a navigatione excluderetur, quod aequinoctium | 6.1 |
| suberat, necessario angustius milites conlocavit ac sum- | |
| ma tranquillitate consecuta secunda inita cum solvisset | |
| vigilia, prima luce terram attigit omnesque incolumes | |
| naves perduxit. | 5 |