| Subductis navibus concilioque Gallorum Samaro- | 5.24.1.1 |
| brivae peracto, quod eo anno frumentum in Gallia prop- | |
| ter siccitates angustius provenerat, coactus est aliter ac | |
| superioribus annis exercitum in hibernis conlocare legio- | |
| nesque in plures civitates distribuere. ex quibus unam | 2.1 |
| in Morinos ducendam C. Fabio legato dedit, alteram in | |
| Nervios Q. Ciceroni, tertiam in Essuvios L. Roscio; | |
| quartam in Remis cum T. Labieno in confinio Trevero- | |
| rum hiemare iussit; tres in Belgio conlocavit; his M. | 3.1 |
| Crassum quaestorem et L. Munatium Plancum et C. Tre- | |
| bonium legatos praefecit. unam legionem, quam proxi- | 4.1 |
| me trans Padum conscripserat, et cohortes v in Eburones, | |
| quorum pars maxima est inter Mosam ac Rhenum, qui | |
| sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant, misit. his mili- | 5.1 |
| tibus Q. Titurium Sabinum et L. Aurunculeium Cottam | |
| legatos praeesse iussit. ad hunc modum distributis legio- | 6.1 |
| nibus facillime inopiae frumentariae sese mederi posse | |
| existimavit. atque harum tamen omnium legionum hi- | 7.1 |
| berna praeter eam, quam L. Roscio in pacatissimam et | |
| quietissimam partem ducendam dederat, milibus pas- | |
| suum centum continebantur. ipse interea, quoad legiones | 8.1 |
| conlocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia | |
| morari constituit. | |
| Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, | 25.1.1 |
| cuius maiores in sua civitate regnum obtinuerant. huic | 2.1 |
| Caesar pro eius virtute atque in se benevolentia, quod | |
| in omnibus bellis singulari eius opera fuerat usus, ma- | |
| iorum locum restituerat. tertium iam hunc annum re- | 3.1 |
| gnantem inimici palam multis ex civitate auctoribus | |
| interfecerunt. defertur ea res ad Caesarem. ille veritus, | 4.1 |
| quod ad plures pertinebat, ne civitas eorum impulsu | |
| deficeret, L. Plancum cum legione ex Belgio celeriter | |
| in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare, quorumque | |
| opera cognoverit Tasgetium interfectum, hos compre- | 5 |
| hensos ad se mittere. interim ab omnibus legatis quae- | 5.1 |
| storibusque quibus legiones tradiderat, certior factus est | |
| in hiberna perventum locumque hibernis esse munitum. |