| Diebus circiter quindecim, quibus in hiberna ven- | 5.26.1.1 |
| tum est, initium repentini tumultus ac defectionis ortum | |
| est ab Ambiorige et Catuvolco. qui cum ad fines regni | 2.1 |
| sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque | |
| in hiberna comportavissent, Indutiomari Treveri nun- | |
| tiis impulsi suos concitaverunt subitoque oppressis | |
| lignatoribus magna manu ad castra oppugnanda vene- | 5 |
| runt. cum celeriter nostri arma cepissent vallumque | 3.1 |
| ascendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emis- | |
| sis equestri proelio superiores fuissent, desperata re ho- | |
| stes suos ab oppugnatione reduxerunt. tum suo more | 4.1 |
| conclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad conloquium pro- | |
| diret: habere sese quae de re communi dicere vellent, | |
| quibus rebus controversias minui posse sperarent. | |
| Mittitur ad eos C. Arpinius eques Romanus, fami- | 27.1.1 |
| liaris Titurii, et Q. Iunius ex Hispania quidam, qui iam | |
| ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat. | |
| apud quos Ambiorix ad hunc modum locutus est: sese | 2.1 |
| pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere, | |
| quod eius opera stipendio liberatus esset, quod Atuatucis | |
| finitimis suis pendere consuesset, quodque ei et filius et | |
| fratris filius a Caesare remissi essent, quos Atuatuci ob- | 5 |
| sidum numero missos apud se in servitute et catenis tenu- | |
| issent. neque id quod fecerit de oppugnatione castrorum, | 3.1 |
| aut iudicio aut voluntate sua fecisse, sed coactu civitatis, | |
| suaque esse eiusmodi imperia, ut non minus haberet iuris | |
| in se multitudo, quam ipse in multitudinem. civitati porro | 4.1 |
| hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum | |
| coniurationi resistere non potuerit. id se facile ex humili- | |
| tate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus | |
| rerum ut suis copiis populum Romanum superari posse | 5 |
| confidat. sed esse Galliae commune consilium: omnibus | 5.1 |
| hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem, | |
| ne qua legio alteri legioni subsidio venire posset. non | 6.1 |
| facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de | |
| recuperanda communi libertate consilium initum videre- | |
| tur. quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc | 7.1 |
| se rationem officii pro beneficiis Caesaris; monere, orare | |
| Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti consulat. | |
| magnam manum Germanorum conductam Rhenum trans- | 8.1 |
| isse; hanc adfore biduo. ipsorum esse consilium, velintne | 9.1 |
| prius, quam finitimi sentiant, eductos ex hibernis milites | |
| aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere, quorum | |
| alter milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo | |
| amplius ab iis absit. illud se polliceri et iure iurando con- | 10.1 |
| firmare, tutum iter per suos fines daturum. quod cum | 11.1 |
| faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis levetur, | |
| et Caesari pro eius meritis gratiam referre. hac oratione | |
| habita discedit Ambiorix. |