| Arpinius et Iunius, quae audierant, ad legatos de- | 5.28.1.1 |
| ferunt. illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dice- | |
| bantur, tamen non neglegenda existimabant maximeque | |
| hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem atque | |
| humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum | 5 |
| facere ausam vix erat credendum. itaque ad consilium | 2.1 |
| rem deferunt magnaque inter eos existit controversia. | |
| L. Aurunculeius compluresque tribuni militum et pri- | 3.1 |
| morum ordinum centuriones nihil temere agendum neque | |
| ex hibernis iniussu Caesaris discedendum existimabant; | |
| quantasvis, magnas etiam copias Germanorum sustineri | 4.1 |
| posse munitis hibernis docebant; rem esse testimonio, | |
| quod primum hostium impetum multis ultro vulneribus | |
| inlatis fortissime sustinuerint; re frumentaria non premi; | 5.1 |
| interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura | |
| subsidia; postremo quid esset levius aut turpius quam | 6.1 |
| auctore hoste de summis rebus capere consilium? | |
| Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum | 29.1.1 |
| maiores manus hostium adiunctis Germanis convenis- | |
| sent, aut cum aliquid calamitatis in proximis hibernis | |
| esset acceptum. brevem consulendi esse occasionem. | |
| Caesarem arbitrari profectum in Italiam; neque aliter | 2.1 |
| Carnutes interficiundi Tasgetii consilium fuisse capturos, | |
| neque Eburones, si ille adesset, tanta contemptione nostri | |
| ad castra venturos. sese non hostem auctorem, sed rem | 3.1 |
| spectare; subesse Rhenum; magno esse Germanis dolori | |
| Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; ardere | 4.1 |
| Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romani | |
| imperium redactam superiore gloria rei militaris exstincta. | |
| postremo quis hoc sibi persuaderet sine certa spe Ambio- | 5.1 |
| rigem ad eius modi consilium descendisse? suam senten- | 6.1 |
| tiam in utramque partem esse tutam; si nihil sit durius, | |
| nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros; | |
| si Gallia omnis cum Germanis consentiat, unam esse in | |
| celeritate positam salutem. Cottae quidem atque eorum, | 7.1 |
| qui dissentirent, consilium quem haberet exitum? in quo | |
| si non praesens periculum, at certe longinqua obsidione | |
| fames esset timenda. |