| At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigi- | 5.32.1.1 |
| liisque de profectione eorum senserunt, conlocatis insidiis | |
| bipertito in silvis opportuno atque occulto loco a milibus | |
| passuum circiter duobus Romanorum adventum exspec- | |
| tabant, et cum se maior pars agminis in magnam con- | 2.1 |
| vallem demisisset, ex utraque parte eius vallis subito se | |
| ostenderunt novissimosque premere et primos prohibere | |
| ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium commit- | |
| tere coeperunt. | 5 |
| Tum demum Titurius, ut qui nihil ante providisset, | 33.1.1 |
| trepidare et concursare cohortesque disponere, haec ta- | |
| men ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur; | |
| quod plerumque iis accidere consuevit qui in ipso negotio | |
| consilium capere coguntur. at Cotta qui cogitasset haec | 2.1 |
| posse in itinere accidere atque ob eam causam profec- | |
| tionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti de- | |
| erat, et in appellandis cohortandisque militibus impera- | |
| toris et in pugna militis officia praestabat. cum propter | 3.1 |
| longitudinem agminis minus facile per se omnia obire et | |
| quid quoque loco faciendum esset providere possent, | |
| iusserunt pronuntiari, ut impedimenta relinquerent atque | |
| in orbem consisterent. quod consilium etsi in eiusmodi | 4.1 |
| casu reprehendendum non est, tamen incommode accidit. | |
| nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pug- | 5.1 |
| nam alacriores effecit, quod non sine summo timore et | |
| desperatione id factum videbatur. praeterea accidit— | 6.1 |
| quod fieri necesse erat—ut vulgo milites ab signis disce- | |
| derent, quaeque quisque eorum carissima haberet, ab | |
| impedimentis petere atque arripere properaret, clamore | |
| et fletu omnia complerentur. | 5 |