| At barbaris consilium non defuit. nam duces eorum | 5.34.1.1 |
| tota acie pronuntiari iusserunt, nequis ab loco discederet; | |
| illorum esse praedam atque illis reservari quaecumque | |
| Romani reliquissent; proinde omnia in victoria posita | |
| existimarent. †erant et virtute et numero pugnandi | 2.1 |
| pares†. nostri tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, | |
| tamen omnem spem salutis in virtute ponebant, et quo- | |
| tiens quaeque cohors procurreret, ab ea parte magnus | |
| numerus hostium cadebat. qua re animadversa Ambiorix | 3.1 |
| pronuntiari iubet ut procul tela coniciant neu propius | |
| accedant, et quam in partem Romani impetum fecerint | |
| cedant; levitate armorum et cotidiana exercitatione | |
| nihil his noceri posse; rursus se ad signa recipientes inse- | 4.1 |
| quantur. | |
| Quo praecepto ab iis diligentissime observato, | 35.1.1 |
| cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum | |
| fecerat, hostes velocissime refugiebant. interim eam par- | 2.1 |
| tem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipere. | |
| rursus cum in eum locum, unde erant egressi, reverti | 3.1 |
| coeperant, et ab iis qui cesserant et ab iis qui proximi | |
| steterant circumveniebantur; sin autem locum tenere | 4.1 |
| vellent, nec virtuti locus relinquebatur neque a tanta | |
| multitudine coniecta tela conferti vitare poterant. tamen | 5.1 |
| tot incommodis conflictati multis vulneribus acceptis | |
| resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima | |
| luce ad horam octavam pugnaretur, nihil, quod ipsis | |
| esset indignum committebant. tum T. Balventio, qui | 6.1 |
| superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et | |
| magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur; | |
| Q. Lucanius eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum | 7.1 |
| circumvento filio subvenit, interficitur; L. Cotta legatus | 8.1 |
| omnes cohortes ordinesque adhortans adversum os funda | |
| vulneratur. |