| His rebus permotus Q. Titurius cum procul Am- | 5.36.1.1 |
| biorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem | |
| suum Cn. Pompeium ad eum mittit rogatum ut sibi | |
| militibusque parcat. ille appellatus respondet: si velit | 2.1 |
| secum conloqui, licere; sperare a multitudine impetrari | |
| posse, quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihil | |
| nocitum iri inque eam rem se suam fidem interponere. | |
| ille cum Cotta saucio communicat, si videatur, pugna | 3.1 |
| ut excedant et cum Ambiorige una conloquantur; spe- | |
| rare ab eo de sua ac militum salute impetrari posse. Cotta | |
| se ad armatum hostem iturum negat atque in eo perse- | |
| verat. | 5 |
| Sabinus, quos in praesentia tribunos militum cir- | 37.1.1 |
| cum se habebat, et primorum ordinum centuriones se | |
| sequi iubet, et cum propius Ambiorigem accessisset, ius- | |
| sus arma abicere imperatum facit suisque ut idem faciant | |
| imperat. interim dum de condicionibus inter se agunt | 2.1 |
| longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, pau- | |
| latim circumventus interficitur. tum vero suo more vic- | 3.1 |
| toriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque | |
| in nostros facto ordines perturbant. ibi L. Cotta pugnans | 4.1 |
| interficitur cum maxima parte militum. reliqui se in | |
| castra recipiunt, unde erant egressi. ex quibus L. Petro- | 5.1 |
| sidius aquilifer, cum magna multitudine hostium pre- | |
| meretur, aquilam intra vallum proiecit, ipse pro castris | |
| fortissime pugnans occiditur. illi aegre ad noctem oppu- | |
| gnationem sustinent; noctu ad unum omnes desperata | 6.1 |
| salute se ipsi interficiunt. pauci ex proelio elapsi incertis | 7.1 |
| itineribus per silvas ad T. Labienum legatum in hiberna | |
| perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt. |