| Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equi- | 5.38.1.1 |
| tatu in Atuatucos, qui erant eius regno finitimi, proficis- | |
| citur; neque noctem neque diem intermittit peditatum- | |
| que se subsequi iubet. re demonstrata Atuatucisque | 2.1 |
| concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque, | |
| ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos | |
| pro iis quas acceperint iniuriis occasionem dimittant; | |
| interfectos esse legatos duos magnamque partem exer- | 3.1 |
| citus interisse demonstrat; nihil esse negotii subito oppres- | 4.1 |
| sam legionem, quae cum Cicerone hiemet, interfici. se | |
| ad eam rem profitetur adiutorem. facile hac oratione | |
| Nerviis persuadet. | |
| Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, | 39.1.1 |
| Grudios, Levacos, Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes | |
| sub eorum imperio sunt, quam maximas possunt manus | |
| cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant, | |
| nondum ad eum fama de Titurii morte perlata. huic quo- | 2.1 |
| que accidit—quod fuit necesse—ut nonnulli milites qui | |
| lignationis munitionisque causa in silvas discessissent, | |
| repentino equitum adventu interciperentur. his circum- | 3.1 |
| ventis magna manu Eburones, Nervii, Atuatuci atque | |
| horum omnium socii clientesque legionem oppugnare | |
| incipiunt. nostri celeriter ad arma concurrunt, vallum | |
| conscendunt. aegre is dies sustentatur, quod omnem spem | 4.1 |
| hostes in celeritate ponebant atque hanc adepti victoriam | |
| in perpetuum se fore victores confidebant. |