| COMMENTARIORVM BELLI CIVILIS | |
| LIBER PRIMVS | |
| Litteris [a Fabio] C. Caesaris consulibus redditis | 1.1.1.1 |
| aegre ab his impetratum est summa tribunorum plebis | |
| contentione, ut in senatu recitarentur. ut vero ex litteris | |
| ad senatum referretur, impetrari non potuit. referunt | |
| consules de re publica [in civitate]. L. Lentulus consul | 2.1 |
| senatu rei<que> publicae se non defuturum pollicetur, | |
| si audacter ac fortiter sententias dicere velint; sin Cae- | 3.1 |
| sarem respiciant atque eius gratiam sequantur, ut supe- | |
| rioribus fecerint temporibus, se sibi consilium capturum | |
| neque senatus auctoritati obtemperaturum; habere se | |
| quoque ad Caesaris gratiam atque amicitiam receptum. | 5 |
| in eandem sententiam loquitur Scipio: Pompeio esse in | 4.1 |
| animo rei publicae non deesse, si senatus sequatur; si | |
| cunctetur atque agat lenius, nequiquam eius auxilium, | |
| si postea velit, senatum imploraturum. | |
| Haec Scipionis oratio, quod senatus in urbe habe- | 2.1.1 |
| batur Pompeiusque aberat, ex ipsius ore Pompei mitti | |
| videbatur. dixerat aliquis leniorem sententiam, ut primo | 2.1 |
| M. Marcellus, ingressus in eam orationem, non oportere | |
| ante de ea re ad senatum referri, quam dilectus tota | |
| Italia habiti et exercitus conscripti essent, quo praesidio | |
| tuto et libere senatus, quae vellet, decernere auderet; ut | 3.1 |
| M. Calidius, qui censebat, ut Pompeius in suas pro- | |
| vincias proficisceretur, nequae esset armorum causa; | |
| timere Caesarem ereptis ab eo duabus legionibus, ne ad | |
| eius periculum reservare et retinere eas ad urbem Pom- | 5 |
| peius videretur; ut M. Rufus, qui sententiam Calidi | |
| paucis fere mutatis verbis sequebatur. hi omnes convicio | 4.1 |
| L. Lentuli consulis correpti exagitabantur. Lentulus | 5.1 |
| sententiam Calidi pronuntiaturum se omnino negavit, | |
| Marcellus perterritus conviciis a sua sententia discessit. | |
| sic vocibus consulis, terrore praesentis exercitus, minis | 6.1 |
| amicorum Pompei plerique compulsi inviti et coacti | |
| Scipionis sententiam sequuntur: uti ante certam diem | |
| Caesar exercitum dimittat; si non faciat, eum adversus | |
| rem publicam facturum videri. intercedit M. Antonius | 7.1 |
| Q. Cassius tribuni plebis. refertur confestim de inter- | |
| cessione tribunorum. dicuntur sententiae graves; ut | 8.1 |
| quisque acerbissime crudelissimeque dixit, ita quam | |
| maxime ab inimicis Caesaris conlaudatur. |