| Misso ad vesperum senatu omnes, qui sunt eius | 1.3.1.1 |
| ordinis, a Pompeio evocantur. laudat <promptos> Pom- | |
| peius atque in posterum confirmat, segniores castigat | |
| atque incitat. multi undique ex veteribus Pompei exer- | 2.1 |
| citibus spe praemiorum atque ordinum evocantur, multi | |
| ex duabus legionibus, quae sunt traditae a Caesare, | |
| arcessuntur. conpletur urbs et ipsum comitium tribunis, | 3.1 |
| centurionibus, evocatis. omnes amici consulum, neces- | 4.1 |
| sarii Pompei atque ii, qui veteres inimicitias cum Cae- | |
| sare gerebant, in senatum coguntur. quorum vocibus et | 5.1 |
| concursu terrentur infirmiores, dubii confirmantur, ple- | |
| risque vero libere decernendi potestas eripitur. pollicetur | 6.1 |
| L. Piso censor sese iturum ad Caesarem, item L. Roscius | |
| praetor, qui de his rebus eum doceant; sex dies ad eam | |
| rem conficiendam spatii postulant. dicuntur etiam ab | 7.1 |
| nonnullis sententiae, ut legati ad Caesarem mittantur, | |
| qui voluntatem senatus ei proponant. | |
| Omnibus his resistitur omnibusque oratio con- | 4.1.1 |
| sulis, Scipionis, Catonis opponitur. Catonem veteres | |
| inimicitiae Caesaris incitant et dolor repulsae. Lentulus | 2.1 |
| aeris alieni magnitudine et spe exercitus ac provin- | |
| ciarum et regum appellandorum largitionibus movetur, | |
| seque alterum fore Sullam inter suos gloriatur, ad quem | |
| summa imperii redeat. Scipionem eadem spes provinciae | 3.1 |
| atque exercituum impellit, quos se pro necessitudine | |
| partiturum cum Pompeio arbitratur, simul iudiciorum | |
| metus atque ostentatio sui et adulatio potentium, qui in | |
| re publica iudiciisque tum plurimum pollebant. ipse | 4.1 |
| Pompeius ab inimicis Caesaris incitatus, et quod nemi- | |
| nem dignitate secum exaequari volebat, totum se ab eius | |
| amicitia averterat et cum communibus inimicis in | |
| gratiam redierat, quorum ipse maximam partem illo | 5 |
| adfinitatis tempore iniunxerat Caesari. simul infamia | 5.1 |
| duarum legionum permotus, quas ab itinere Asiae Syriae- | |
| que ad suam potentiam dominatumque converterat, rem | |
| ad arma deduci studebat. |