His de causis aguntur omnia raptim atque turbate. 1.5.1.1
nec docendi Caesaris propinquis eius spatium datur,
nec tribunis plebis sui periculi deprecandi neque etiam
extremi iuris intercessione retinendi, quod L. Sulla reli-
querat, facultas tribuitur, sed de sua salute septimo die 2.1
cogitare coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus
temporibus tribuni plebis <post> octo denique menses
variarum actionum respicere ac timere consuerant. de- 3.1
curritur ad illud extremum atque ultimum senatus con-
sultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque in
desperatione omnium salutis latorum audacia num-
quam ante descensum est: dent operam consules, prae- 5
tores, tribuni plebis, quique <pro> consulibus sunt ad ur-
bem, nequid res publica detrimenti capiat. haec senatus con- 4.1
sulto perscribuntur a. d. vii id. Ian. itaque v primis diebus,
quibus haberi senatus potuit, qua ex die consulatum
iniit Lentulus, biduo excepto comitiali et de imperio
Caesaris et de amplissimis viris, tribunis plebis, gra- 5
vissime acerbissimeque decernitur. profugiunt statim ex 5.1
urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem conferunt. is
eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis lenissimis
postulatis responsa, siqua hominum aequitate res ad
otium deduci posset. 5
  Proximis diebus habetur extra urbem senatus. 6.1.1
Pompeius eadem illa, quae per Scipionem ostenderat,
agit, senatus virtutem constantiamque conlaudat, copias
suas exponit: legiones habere sese paratas x; praeterea 2.1
cognitum compertumque sibi alieno esse animo in Cae-
sarem milites, neque iis posse persuaderi, uti eum de-
fendant aut sequantur. de reliquis rebus ad senatum 3.1
refertur: tota Italia dilectus habeatur; Faustus Sulla
pro praetore in Mauretaniam mittatur; pecunia uti ex
aerario Pompeio detur. refertur etiam de rege Iuba, ut
socius sit atque amicus. Marcellus non passurum in 4.1
praesentia negat; de Fausto impedit Philippus tribunus
plebis. de reliquis rebus senatus consulta perscribuntur. 5.1
provinciae privatis decernuntur, duae consulares, reli-
quae praetoriae. Scipioni obvenit Syria, L. Domitio
Gallia. Philippus et Cotta privato consilio praetereuntur,
neque eorum sortes deiciuntur. in reliquas provincias 6.1
praetores mittuntur. neque exspectant—quod supe-
rioribus annis acciderat—ut de eorum imperio ad
populum feratur paludatique votis nuncupatis exeant.
consules—quod ante id tempus accidit nunquam— 7.1
* * * ex urbe proficiscuntur, lictoresque habent in urbe
et Capitolio privati contra omnia vetustatis exempla. tota 8.1
Italia dilectus habentur, arma imperantur, pecuniae a
municipiis exiguntur, e fanis tolluntur, omnia divina
humanaque iura permiscentur.