| Quibus rebus cognitis Caesar apud milites contio- | 1.7.1.1 |
| natur. omnium temporum iniurias inimicorum in se | |
| commemorat; a quibus deductum ac depravatum Pom- | |
| peium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, | |
| cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque | 5 |
| fuerit. novum in re publica introductum exemplum | 2.1 |
| queritur, ut tribunicia intercessio armis votaretur atque | |
| opprimeretur, quae superioribus annis <sine> armis | |
| esset restituta. Sullam nudata omnibus rebus tribunicia | 3.1 |
| potestate tamen intercessionem liberam reliquisse; Pom- | 4.1 |
| peium, qui amissa restituisse videatur bona, etiam, quae | |
| ante habuerint, ademisse. quotienscumque sit decretum, | 5.1 |
| darent operam magistratus, nequid res publica detri- | |
| menti caperet, qua voce et quo senatus consulto populus | |
| Romanus ad arma sit vocatus, factum in perniciosis | |
| legibus, in vi tribunicia, in secessione populi, templis | 5 |
| locisque editioribus occupatis; atque haec superioris | 6.1 |
| aetatis exempla expiata Saturnini atque Gracchorum | |
| casibus docet. quarum rerum illo tempore nihil factum, | |
| ne cogitatum quidem. nulla lex promulgata, non cum | |
| populo agi coeptum, nulla secessio facta. hortatur, | 7.1 |
| cuius imperatoris ductu viiii annis rem publicam feli- | |
| cissime gesserint plurimaque proelia secunda fecerint, | |
| omnem Galliam Germaniamque pacaverint, ut eius existi- | |
| mationem dignitatemque ab inimicis defendant. concla- | 8.1 |
| mant legionis xiii, quae aderat, milites—hanc enim | |
| initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convene- | |
| rant—sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque | |
| plebis iniurias defendere. | 5 |