| Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione | 1.8.1.1 |
| proficiscitur, ibique tribunos plebis, qui ad eum con- | |
| fugerant, convenit. reliquas legiones ex hibernis evocat | |
| et subsequi iubet. eo L. Caesar adulescens venit, cuius | 2.1 |
| pater Caesaris erat legatus. is reliquo sermone confecto, | |
| cuius rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum | |
| privati officii mandata demonstrat: velle Pompeium se | 3.1 |
| Caesari purgatum, ne ea, quae rei publicae causa egerit, | |
| in suam contumeliam vertat. semper se rei publicae com- | |
| moda privatis necessitudinibus habuisse potiora. Cae- | |
| sarem quoque pro sua dignitate debere et studium et | 5 |
| iracundiam suam rei publicae dimittere neque adeo gra- | |
| viter irasci inimicis, ut cum illis nocere se speret, rei | |
| publicae noceat. pauca eiusdem generis addit cum ex- | 4.1 |
| cusatione Pompei coniuncta. eadem fere atque eisdem | |
| verbis praetor Roscius agit cum Caesare sibique Pom- | |
| peium commemorasse demonstrat. | |
| Quae res etsi nihil ad levandas iniurias pertinere | 9.1.1 |
| videbantur, tamen idoneos nactus homines, per quos ea | |
| quae vellet ad eum perferrentur, petit ab utroque, quon- | |
| iam Pompei mandata ad se detulerint, ne graventur | |
| sua quoque ad eum postulata deferre, si parvo labore | 5 |
| magnas controversias tollere atque omnem Italiam metu | |
| liberare possint. sibi semper primam fuisse dignitatem | 2.1 |
| vitaque potiorem. doluisse se, quod populi Romani bene- | |
| ficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur | |
| ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur, | |
| cuius absentis rationem haberi proximis comitiis po- | 5 |
| pulus iussisset. tamen hanc iacturam honoris sui rei | 3.1 |
| publicae causa aequo animo tulisse; cum litteras ad | |
| senatum miserit, ut omnes ab exercitibus discederent, | |
| ne id quidem impetravisse. tota Italia dilectus haberi, | 4.1 |
| retineri legiones ii, quae ab se simulatione Parthici belli | |
| sint abductae, civitatem esse in armis. quonam haec | |
| omnia nisi ad suam perniciem pertinere? sed tamen ad | 5.1 |
| omnia se descendere paratum atque omnia pati rei pu- | |
| blicae causa. proficiscatur Pompeius in suas provincias, | |
| ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab | |
| armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque | 5 |
| omnis res publica senatui populoque Romano permit- | |
| tatur. haec quo facilius certisque condicionibus fiant et | 6.1 |
| iureiurando sanciantur, aut ipse propius accedat aut | |
| se patiatur accedere; fore uti per conloquia omnes con- | |
| troversiae componantur. |