| Acceptis mandatis Roscius cum Caesare Capuam | 1.10.1.1 |
| pervenit ibique consules Pompeiumque invenit; postu- | |
| lata Caesaris renuntiat. illi <re> deliberata respondent | 2.1 |
| scriptaque ad eum mandata per eosdem remittunt, quo- | |
| rum haec erat summa: Caesar in Galliam reverteretur, | 3.1 |
| Arimino excederet, exercitus dimitteret; quae si fecisset, | |
| Pompeium in Hispanias iturum. interea quoad fides esset | 4.1 |
| data Caesarem facturum, quae polliceretur, non inter- | |
| missuros consules Pompeiumque dilectus. | |
| Erat iniqua condicio postulare, ut Caesar Arimino | 11.1.1 |
| excederet atque in provinciam reverteretur, ipsum et | |
| provincias et legiones alienas tenere; exercitum Cae- | |
| saris velle dimitti, dilectus habere; polliceri se in pro- | 2.1 |
| vinciam iturum neque, ante quem diem iturus sit, de- | |
| finire, ut, si peracto consulatu Caesaris non profectus | |
| esset, nulla tamen mendaci religione obstrictus vide- | |
| retur; tempus vero conloquio non dare neque accessu- | 3.1 |
| rum polliceri magnam pacis desperationem adferebat. | |
| itaque ab Arimino M. Antonium cum cohortibus v | 4.1 |
| Arretium mittit, ipse Arimini cum duabus [legionibus] | |
| subsistit ibique dilectum habere instituit; Pisaurum, | |
| Fanum, Anconam singulis cohortibus occupat. | |
| Interea certior factus Iguium Thermum praetorem | 12.1.1 |
| cohortibus v tenere, oppidum munire, omniumque esse | |
| Iguinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum | |
| tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, | |
| mittit. cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati | 2.1 |
| Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit. milites | |
| in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio | 3.1 |
| summa omnium voluntate Iguium recipit. quibus rebus | |
| cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar | |
| cohortes legionis xiii ex praesidiis deducit Auximumque | |
| proficiscitur; quod oppidum Attius cohortibus intro- | 5 |
| ductis tenebat dilectumque toto Piceno circummissis | |
| senatoribus habebat. |