| Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad | 1.13.1.1 |
| Attium Varum frequentes conveniunt; docent sui iudicii | |
| rem non esse; neque se neque reliquos municipes pati | |
| posse C. Caesarem imperatorem, bene de re publica | |
| meritum, tantis rebus gestis oppido moenibusque pro- | 5 |
| hiberi: proinde habeat rationem posteritatis et periculi | |
| sui. quorum oratione permotus Varus praesidium, quod | 2.1 |
| introduxerat, ex oppido educit ac profugit. hunc ex | 3.1 |
| primo ordine pauci Caesaris consecuti milites consistere | |
| coegerunt. commisso proelio deseritur a suis Varus; non- | 4.1 |
| nulla pars militum domum discedit; reliqui ad Caesarem | |
| perveniunt, atque una cum iis deprensus L. Pupius, | |
| primi pili centurio, adducitur, qui hunc eundem ordinem | |
| in exercitu Cn. Pompei antea duxerat. at Caesar milites | 5.1 |
| Attianos conlaudat, Pupium dimittit, Auximatibus agit | |
| gratias seque eorum facti memorem fore pollicetur. | |
| Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente | 14.1.1 |
| terror invasit, ut cum Lentulus consul ad aperiendum | |
| aerarium venisset ad pecuniamque Pompeio ex senatus | |
| consulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario | |
| ex urbe profugeret. Caesar enim adventare iam iamque | 5 |
| et adesse eius equites falso nuntiabantur. hunc Mar- | 2.1 |
| cellus collega et plerique magistratus consecuti sunt. | |
| Cn. Pompeius pridie eius diei ex urbe profectus iter ad | 3.1 |
| legiones habebat, quas a Caesare acceptas in Apulia | |
| hibernorum causa disposuerat. dilectus circa urbem | 4.1 |
| intermittuntur; nihil citra Capuam tutum esse omnibus | |
| videtur. Capuae primum sese confirmant et colligunt | |
| dilectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti | |
| erant, habere instituunt; gladiatoresque quos ibi Caesar | 5 |
| in ludo habebat, ad forum productos Lentulus <spe> | |
| libertatis confirmat atque iis equos attribuit et se sequi | |
| iussit; quos postea monitus ab suis, quod ea res omnium | 5.1 |
| iudicio reprehendebatur, circum familias conventus Cam- | |
| paniae custodiae causa distribuit. |