| Auximo Caesar progressus omnem agrum Picenum | 1.15.1.1 |
| percurrit. cunctae earum regionum praefecturae libentis- | |
| simis animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus | |
| rebus iuvant. etiam Cingulo, quod oppidum Labienus con- | 2.1 |
| stituerat suaque pecunia exaedificaverat, ad eum legati | |
| veniunt, quaeque imperaverit, se cupidissime facturos | |
| pollicentur. milites imperat; mittunt. interea legio xii | 3.1 |
| Caesarem consequitur. cum his duabus Asculum Pice- | |
| num proficiscitur. id oppidum Lentulus Spinther x | |
| cohortibus tenebat; qui Caesaris adventu cognito pro- | |
| fugit ex oppido cohortesque secum abducere conatus <a> | 5 |
| magna parte militum deseritur. relictus in itinere cum | 4.1 |
| paucis incidit in Vibullium Rufum missum a Pompeio | |
| in agrum Picenum confirmandorum hominum causa. a | |
| quo factus Vibullius certior, quae res in Piceno gere- | |
| rentur, milites ab eo accipit, ipsum dimittit. item ex | 5.1 |
| finitimis regionibus quas potest contrahit cohortes ex | |
| dilectibus Pompeianis; in his Camerino fugientem Lu- | |
| cilium Hirrum cum sex cohortibus, quas ibi in praesidio | |
| habuerat, excipit; quibus coactis xiii efficit. cum his ad | 6.1 |
| Domitium Ahenobarbum Corfinium magnis itineribus | |
| pervenit Caesaremque adesse cum legionibus duabus | |
| nuntiat. Domitius per se circiter xx cohortes Alba, ex | 7.1 |
| Marsis et Paelignis, finitimis ab regionibus coegerat. | |
| Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar con- | 16.1.1 |
| quiri milites, qui ab eo discesserant, dilectumque in- | |
| stitui iubet. ipse unum diem ibi rei frumentariae causa | |
| moratus Corfinium contendit. eo cum venisset, cohor- | 2.1 |
| tes v praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminis | |
| interrumpebant, qui erat ab oppido milia passuum cir- | |
| citer iii. ibi cum antecursoribus Caesaris proelio com- | 3.1 |
| misso celeriter Domitiani a ponte repulsi se in oppidum | |
| receperunt. Caesar legionibus transductis ad oppidum | 4.1 |
| constitit iuxtaque murum castra posuit. |