| Re cognita Domitius ad Pompeium in Apuliam | 1.17.1.1 |
| peritos regionum magno proposito praemio cum litteris | |
| mittit, qui petant atque orent, ut sibi subveniat; Cae- | |
| sarem duobus exercitibus et locorum angustiis facile | |
| intercludi posse frumentoque prohiberi. quod nisi fecerit, | 2.1 |
| se cohortesque amplius xxx magnumque numerum se- | |
| natorum atque equitum Romanorum in periculum esse | |
| venturum. interim suos cohortatus tormenta in muris | 3.1 |
| disponit certasque cuique partes ad custodiam urbis | |
| attribuit; militibus in contione agros ex suis possessio- | 4.1 |
| nibus pollicetur, quaterna in singulos iugera, et pro | |
| rata parte centurionibus evocatisque. | |
| Interim Caesari nuntiatur Sulmonenses, quod op- | 18.1.1 |
| pidum a Corfinio vii milium intervallo abest, cupere ea | |
| facere quae vellet, sed a Q. Lucretio senatore et Attio | |
| Paeligno prohiberi, qui id oppidum vii cohortium prae- | |
| sidio tenebant. mittit eo M. Antonium cum legionis xiii | 2.1 |
| cohortibus v. Sulmonenses simulatque signa nostra vi- | |
| derunt, portas aperuerunt universique, et oppidani et | |
| milites, obviam gratulantes Antonio exierunt. Lucretius | 3.1 |
| et Attius de muro se deiecerunt. Attius ad Antonium | |
| deductus petit ut ad Caesarem mitteretur. Antonius cum | |
| cohortibus et Attio eodem die quo profectus erat rever- | |
| titur. Caesar eas cohortes cum exercitu suo coniunxit | 4.1 |
| Attiumque incolumem dimisit. Caesar primis diebus | |
| castra magnis operibus munire et ex finitimis municipiis | |
| frumentum comportare reliquasque copias exspectare in- | |
| stituit. eo triduo legio viii ad eum venit cohortesque ex | 5.1 |
| novis Galliae dilectibus xxii equitesque ab rege Norico | |
| circiter ccc. quorum adventu altera castra ad alteram | |
| oppidi partem ponit; his castris Curionem praefecit. | |
| reliquis diebus oppidum vallo castellisque circumvenire | 6.1 |
| instituit. cuius operis maxima parte effecta eodem fere | |
| tempore missi ad Pompeium revertuntur. |