| Litteris perlectis Domitius dissimulans in consilio | 1.19.1.1 |
| pronuntiat Pompeium celeriter subsidio venturum hor- | |
| taturque eos ne animo deficiant, quaeque usui ad defen- | |
| dendum oppidum sint parent. ipse arcano cum paucis | 2.1 |
| familiaribus suis conloquitur consiliumque fugae capere | |
| constituit. cum vultus Domiti cum oratione non con- | 3.1 |
| sentiret, atque omnia trepidantius timidiusque ageret, | |
| quam superioribus diebus consuesset, multumque cum | |
| suis consiliandi causa secreto praeter consuetudinem | |
| conloqueretur, concilia conventusque hominum fugeret, | 5 |
| res diutius tegi dissimularique non potuit. Pompeius | 4.1 |
| enim rescripserat sese rem in summum periculum deduc- | |
| turum non esse, neque suo consilio aut voluntate Do- | |
| mitium se in oppidum Corfinium contulisse: proinde, | |
| siqua fuisset facultas, ad se cum omnibus copiis veniret. | 5 |
| id ne fieri posset, obsidione atque oppidi circummuni- | 5.1 |
| tione fiebat. | |
| Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Cor- | 20.1.1 |
| finii, primo vesperi secessionem faciunt atque ita inter | |
| se per tribunos militum centurionesque atque honestis- | |
| simos sui generis conloquuntur: obsideri se a Caesare; | 2.1 |
| opera munitionesque prope esse perfectas; ducem suum | |
| Domitium, cuius spe atque fiducia permanserint, pro- | |
| iectis omnibus fugae consilium capere; debere se suae | |
| salutis rationem habere. ab his primo Marsi dissentire | 3.1 |
| incipiunt eamque oppidi partem quae munitissima vide- | |
| retur occupant, tantaque inter eos dissensio exsistit, ut | |
| manum conserere atque armis dimicare conentur; post | 4.1 |
| paulo tamen internuntiis ultro citroque missis, quae | |
| ignorabant, de L. Domiti fuga cognoscunt. itaque omnes | 5.1 |
| uno consilio Domitium productum in publicum circum- | |
| sistunt et custodiunt, legatosque ex suo numero ad Cae- | |
| sarem mittunt: sese paratos esse portas aperire, quaeque | |
| imperaverit facere, et L. Domitium vivum in eius pote- | 5 |
| statem tradere. |