| Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni inter- | 1.21.1.1 |
| esse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohor- | |
| tesque ad se in castra traducere, nequa aut largitioni- | |
| bus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis com- | |
| mutatio fieret voluntatis, quod saepe in bello parvis | 5 |
| momentis magni casus intercederent, tamen veritus ne | 2.1 |
| militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum | |
| diriperetur, eos qui venerant conlaudat atque in oppi- | |
| dum dimittit, portas murosque adservari iubet. ipse iis | 3.1 |
| operibus, quae facere instituerat, milites disponit, non | |
| certis spatiis intermissis, ut erat superiorum dierum | |
| consuetudo, sed perpetuis vigiliis stationibusque, ut | |
| contingant inter se atque omnem munitionem expleant; | 5 |
| tribunos militum et praefectos circummittit atque hor- | 4.1 |
| tatur, non solum ab eruptionibus caveant, sed etiam | |
| singulorum hominum occultos exitus adservent. neque | 5.1 |
| vero tam remisso ac languido animo quisquam omnium | |
| fuit, qui ea nocte conquieverit. tanta erat summae | 6.1 |
| rerum exspectatio, ut alius in aliam partem mente atque | |
| animo traheretur, quid ipsis Corfiniensibus, quid Do- | |
| mitio, quid Lentulo, quid reliquis accideret, qui quos- | |
| que eventus exciperent. | 5 |
| Quarta vigilia circiter Lentulus Spinther de muro | 22.1.1 |
| cum vigiliis custodibusque nostris conloquitur: velle, | |
| si sibi fiat potestas, Caesarem convenire. facta potes- | 2.1 |
| tate ex oppido mittitur, neque ab eo prius Domitiani | |
| milites discedunt, quam in conspectum Caesaris dedu- | |
| catur. cum eo de salute sua <agit>, orat atque obsecrat, | 3.1 |
| ut sibi parcat, veteremque amicitiam commemorat Cae- | |
| sarisque in se beneficia exponit, quae erant maxima: | |
| quod per eum in collegium pontificum venerat, quod | 4.1 |
| provinciam Hispaniam ex praetura habuerat, quod in | |
| petitione consulatus erat sublevatus. cuius orationem | 5.1 |
| Caesar interpellat: se non maleficii causa ex provincia | |
| egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defen- | |
| deret, ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos | |
| in suam dignitatem restitueret, et se et populum Ro- | 5 |
| manum factione paucorum oppressum in libertatem | |
| vindicaret. cuius oratione confirmatus Lentulus, ut in | 6.1 |
| oppidum reverti liceat, petit: quod de sua salute in- | |
| petraverit, fore etiam reliquis ad suam spem solacio; | |
| adeo esse perterritos nonnullos, ut suae vitae durius | |
| consulere cogantur. facta potestate discedit. | 5 |