| Caesar, ubi luxit, omnes senatores senatorumque | 1.23.1.1 |
| liberos, tribunos militum equitesque Romanos ad se | |
| produci iubet. erant quinque <senatorii> ordinis, L. Do- | 2.1 |
| mitius, P. Lentulus Spinther, L. Caecilius [Spinther] | |
| Rufus, Sex. Quintilius Varus quaestor, L. Rubrius; | |
| praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes | |
| et magnus numerus equitum Romanorum et decurio- | 5 |
| num, quos ex municipiis Domitius evocaverat. hos | 3.1 |
| omnes productos a contumeliis militum conviciisque | |
| prohibet; pauca apud eos loquitur, quod sibi a parte | |
| eorum gratia relata non sit pro suis in eos maxi- | |
| mis beneficiis; dimittit omnes incolumes. hs <³⁰lx>³⁰, quod | 4.1 |
| advexerat Domitius atque in publico deposuerat, ad- | |
| latum ad se ab quattuorviris Corfiniensibus Domitio | |
| reddit, ne continentior in vita hominum quam in pe- | |
| cunia fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam esse | 5 |
| constabat datamque a Pompeio in stipendium. milites | 5.1 |
| Domitianos sacramentum apud se dicere iubet atque | |
| eo die castra movet iustumque iter conficit vii omnino dies | |
| ad Corfinium commoratus, et per fines Marrucinorum | |
| Frentranorum Larinatium in Apuliam pervenit. | 5 |
| Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Cor- | 24.1.1 |
| finium gestae, Luceria proficiscitur Canusium atque | |
| inde Brundisium. copias undique omnes ex novis di- | 2.1 |
| lectibus ad se cogi iubet; servos, pastores armat at- | |
| que iis equos attribuit; ex his circiter ccc equites con- | |
| ficit. L. Manlius praetor Alba cum cohortibus sex pro- | 3.1 |
| fugit, Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus; | |
| <quae> procul equitatum Caesaris conspicatae, cui | |
| praeerat Vibius Curius, relicto praetore signa ad Cu- | |
| rium transferunt atque ad eum transeunt. item reliquis | 4.1 |
| itineribus nonnullae cohortes in agmen Caesaris, aliae | |
| in equites incidunt. reducitur ad eum deprensus ex | |
| itinere N. Magius Cremona, praefectus fabrum Cn. Pom- | |
| pei. quem Caesar ad eum remittit cum mandatis: quon- | 5.1 |
| iam ad id tempus facultas conloquendi non fuerit | |
| atque ipse Brundisium sit venturus, interesse rei publi- | |
| cae et communis salutis se cum Pompeio conloqui; | |
| neque vero idem profici longo itineris spatio, cum per | 5 |
| alios condiciones ferantur, ac si coram de omnibus con- | |
| dicionibus disceptetur. |