| His datis mandatis Brundisium cum legionibus | 1.25.1.1 |
| vi pervenit, veteranis iii et reliquis quas ex novo di- | |
| lectu confecerat atque in itinere conpleverat; Domitia- | |
| nas enim cohortes protinus a Corfinio in Siciliam mi- | |
| serat. repperit consules Dyrrachium profectos cum | 2.1 |
| magna parte exercitus, Pompeium remanere Brundisii | |
| cum cohortibus xx; neque certum inveniri poterat, ob- | 3.1 |
| tinendine Brundisi causa ibi remansisset, quo facilius | |
| omne Hadriaticum mare ex ultimis Italiae partibus re- | |
| gionibusque Graeciae in potestate haberet atque ex | |
| utraque parte bellum administrare posset, an inopia | 5 |
| navium ibi restitisset, veritusque ne ille Italiam dimit- | 4.1 |
| tendam non existimaret, exitus administrationesque | |
| Brundisini portus inpedire instituit. quorum operum | 5.1 |
| haec erat ratio: qua fauces erant angustissimae portus, | |
| moles atque aggerem ab utraque parte litoris iaciebat, | |
| quod his locis erat vadosum mare. longius progressus, | 6.1 |
| cum agger altiore aqua contineri non posset, rates du- | |
| plices quoquoversus pedum xxx e regione molis con- | |
| locabat. has quaternis ancoris ex iv angulis destina- | 7.1 |
| bat, ne fluctibus moverentur. his perfectis conlocatis- | 8.1 |
| que alias deinceps pari magnitudine rates iungebat. | |
| has terra atque aggere integebat, ne aditus atque in- | 9.1 |
| cursus ad defendendum impediretur; a fronte atque ab | |
| utroque latere cratibus ac pluteis protegebat; in quarta | 10.1 |
| quaque earum turres binorum tabulatorum excitabat, | |
| quo commodius ab impetu navium incendiisque defen- | |
| deret. |