| Contra haec Pompeius naves magnas onerarias, | 1.26.1.1 |
| quas in portu Brundisino deprehenderat, adornabat. | |
| ibi turres cum ternis tabulatis erigebat easque multis | |
| tormentis et omni genere telorum completas ad opera | |
| Caesaris adpellebat, ut rates perrumperet atque opera | 5 |
| disturbaret. sic cotidie utrimque eminus fundis, sagit- | |
| tis reliquisque telis pugnabatur. atque haec Caesar ita | 2.1 |
| administrabat, ut condiciones pacis dimittendas non | |
| existimaret; ac tametsi magnopere admirabatur Ma- | |
| gium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad | |
| se non remitti, atque ea res saepe temptata etsi impetus | 5 |
| eius consiliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo | |
| perseverandum putabat. itaque Caninium Rebilum le- | 3.1 |
| gatum, familiarem necessarium<que> Scriboni Libo- | |
| nis, mittit ad eum conloquii causa; mandat ut Libonem | |
| de concilianda pace hortetur; in primis, ut ipse cum | |
| Pompeio conloqueretur, postulat; magno opere sese | 4.1 |
| confidere demonstrat, si eius rei sit potestas facta, fore | |
| ut aequis condicionibus ab armis discedatur. cuius rei | |
| magnam partem laudis atque existimationis ad Libo- | |
| nem perventuram, si illo auctore atque agente ab armis | 5 |
| sit discessum. Libo a conloquio Canini digressus ad | 5.1 |
| Pompeium proficiscitur. paulo post renuntiat, quod | |
| consules absint, sine illis non posse agi de composi- | |
| tione. ita saepius rem frustra temptatam Caesar ali- | 6.1 |
| quando dimittendam sibi iudicat et de bello agendum. |