Prope dimidia parte operis a Caesare effecta die- 1.27.1.1
busque in ea re consumptis ix, naves a consulibus Dyr-
rachio remissae, quae priorem partem exercitus eo de-
portaverant, Brundisium revertuntur. Pompeius sive 2.1
operibus Caesaris permotus sive etiam, quod ab initio
Italia excedere constituerat, adventu navium profectio-
nem parare incipit, et quo facilius impetum Caesaris 3.1
tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum in-
rumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat,
fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes sti-
pitesque praeacutos defigit. haec levibus cratibus ter- 4.1
raque inaequat; aditus autem atque itinera duo, quae
extra murum ad portum ferebant, maximis defixis tra-
bibus atque eis praeacutis praesepit. his paratis rebus 5.1
milites silentio naves conscendere iubet, expeditos
autem ex evocatis <cum> sagittariis funditoribusque
raros in muro turribusque disponit. hos certo signo 6.1
revocare constituit, cum omnes milites naves conscen-
dissent, atque iis expedito loco actuaria navigia re-
linquit.
  Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque 28.1.1
ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus fa-
vebant. itaque cognita Pompei profectione concursan- 2.1
tibus illis atque in ea re occupatis volgo ex tectis signi-
ficabant. per quos re cognita Caesar scalas parari mi-
litesque armari iubet, nequam rei gerendae facultatem
dimittat. Pompeius sub noctem naves solvit. qui erant 3.1
in muro custodiae causa conlocati, eo signo, quod con-
venerat, revocantur notisque itineribus ad naves de-
currunt. milites positis scalis muros ascendunt, sed 4.1
moniti a Brundisinis, ut vallum caecum fossasque ca-
veant, subsistunt et longo itinere ab his circumducti
ad portum perveniunt duasque naves cum militibus,
quae ad moles Caesaris adhaeserant, scaphis lintribus- 5
que reprehendunt, reprehensas excipiunt.