| Caesar etsi ad spem conficiendi negoti maxime | 1.29.1.1 |
| probabat coactis navibus mare transire et Pompeium | |
| sequi, priusquam ille sese transmarinis auxiliis con- | |
| firmaret, tamen eius rei moram temporisque longinqui- | |
| tatem timebat, quod omnibus coactis navibus Pompeius | 5 |
| praesentem facultatem insequendi sui ademerat. relin- | 2.1 |
| quebatur, ut ex longinquioribus regionibus Galliae Pi- | |
| cenique et a freto naves essent exspectandae. id propter | |
| anni tempus longum atque impeditum videbatur. interea | 3.1 |
| veterem exercitum, duas Hispanias confirmari, quarum | |
| erat altera maximis beneficiis Pompei devincta, auxilia, | |
| equitatum parari, Galliam Italiamque temptari se ab- | |
| sente nolebat. | 5 |
| Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem | 30.1.1 |
| omittit, in Hispaniam proficisci constituit, duumviris | |
| municipiorum omnium imperat, ut naves conquirant | |
| Brundisiumque deducendas curent. mittit in Sardiniam | 2.1 |
| cum legione una Valerium legatum, in Siciliam Curio- | |
| nem pro praetore cum legionibus iiii; eundem, cum Si- | |
| ciliam recepisset, protinus in Africam traducere exer- | |
| citum iubet. Sardiniam obtinebat M. Cotta, Siciliam | 5 |
| M. Cato; Africam sorte Tubero obtinere debebat. Ca- | 3.1 |
| ralitani, simul ad se Valerium mitti audierunt, nondum | |
| profecto ex Italia sua sponte Cottam ex oppido eiciunt. | |
| ille perterritus, quod omnem provinciam consentire | |
| intellegebat, ex Sardinia in Africam profugit. Cato in | 4.1 |
| Sicilia naves longas veteres reficiebat, novas civitati- | |
| bus imperabat. haec magno studio agebat. in Lucanis | |
| Bruttiisque per legatos suos civium Romanorum dilec- | |
| tus habebat, equitum peditumque certum numerum a | 5 |
| civitatibus Siciliae exigebat. quibus rebus paene per- | 5.1 |
| fectis adventu Curionis cognito queritur in contione | |
| sese proiectum ac proditum a Cn. Pompeio, qui omni- | |
| bus rebus imparatissimis non necessarium bellum sus- | |
| cepisset et ab se reliquisque in senatu interrogatus | 5 |
| omnia sibi esse ad bellum apta ac parata confirma- | |
| visset. haec in contione questus ex provincia fugit. |