| Nacti vacuas [provincias] ab imperiis Sardiniam | 1.31.1.1 |
| Valerius, Curio Siciliam, cum exercitibus eo perve- | |
| niunt. Tubero cum in Africam venisset, invenit in pro- | 2.1 |
| vincia cum imperio Attium Varum; qui ad Auximum, | |
| ut supra demonstravimus, amissis cohortibus protinus | |
| ex fuga in Africam pervenerat atque eam sua sponte | |
| vacuam occupaverat dilectuque habito duas legiones | 5 |
| effecerat, hominum et locorum notitia et usu eius pro- | |
| vinciae nactus aditus ad ea conanda, quod paucis ante | |
| annis ex praetura eam provinciam obtinuerat. hic ve- | 3.1 |
| nientem Uticam navibus Tuberonem portu atque op- | |
| pido prohibet neque adfectum valetudine filium ex- | |
| ponere in terra patitur, sed sublatis ancoris excedere | |
| eo loco cogit. | 5 |
| His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus | 32.1.1 |
| a labore intermitteretur, milites in proxima municipia | |
| deducit; ipse ad urbem proficiscitur. coacto senatu in- | 2.1 |
| iurias inimicorum commemorat. docet se nullum extra- | |
| ordinarium honorem adpetisse, sed exspectato legitimo | |
| tempore consulatus eo fuisse contentum, quod omnibus | |
| civibus pateret. latum ab x tribunis plebis contradi- | 3.1 |
| centibus inimicis, Catone vero acerrime repugnante et | |
| pristina consuetudine dicendi mora dies extrahente, ut | |
| sui ratio absentis haberetur, ipso consule Pompeio; | |
| qui si inprobasset, cur ferri passus esset? si probasset, | 5 |
| cur se uti populi beneficio prohibuisset? patientiam | 4.1 |
| proponit suam, cum de exercitibus dimittendis ultro | |
| postulavisset, in quo iacturam dignitatis atque honoris | |
| ipse facturus esset. acerbitatem inimicorum docet, qui | 5.1 |
| quod ab altero postularent, in se recusarent, atque | |
| omnia permisceri mallent quam imperium exercitusque | |
| dimittere. iniuriam in eripiendis legionibus praedicat, | 6.1 |
| crudelitatem et insolentiam in circumscribendis tribu- | |
| nis plebis; condiciones a se latas, expetita conloquia | |
| et denegata commemorat. pro quibus rebus hortatur | 7.1 |
| ac postulat, ut rem publicam suscipiant atque una se- | |
| cum administrent. sin timore defugiant, illis se oneri | |
| non futurum et per se rem publicam administraturum. | |
| legatos ad Pompeium de compositione mitti oportere, | 8.1 |
| neque se reformidare, quod in senatu Pompeius paulo | |
| ante dixisset, ad quos legati mitterentur, his auctori- | |
| tatem attribui timoremque eorum qui mitterent signi- | |
| ficari. tenuis atque infirmi haec animi videri. se vero, | 9.1 |
| ut operibus anteire studuerit, sic iustitia et aequitate | |
| velle superare. |