| Probat rem senatus de mittendis legatis; sed qui | 1.33.1.1 |
| mitterentur non reperiebantur, maximeque timoris | |
| causa pro se quisque id munus legationis recusabat. | |
| Pompeius enim discedens ab urbe in senatu dixerat | 2.1 |
| eodem se habiturum loco, qui Romae remansissent, et | |
| qui in castris Caesaris fuissent. sic triduum disputa- | 3.1 |
| tionibus excusationibusque extrahitur. subicitur etiam | |
| L. Metellus tribunus plebis ab inimicis Caesaris, qui | |
| hanc rem distrahat, reliquasque res, quascumque agere | |
| instituerit, impediat. cuius cognito consilio Caesar | 4.1 |
| frustra diebus aliquot consumptis, ne reliquum tempus | |
| amittat, infectis iis quae agere destinaverat, ab urbe | |
| proficiscitur atque in ulteriorem Galliam pervenit. | |
| Quo cum venisset, cognoscit missum <in Hispa- | 34.1.1 |
| niam> a Pompeio Vibullium Rufum, quem paucis ante | |
| diebus Corfinio captum ipse dimiserat; profectum item | 2.1 |
| Domitium ad occupandam Massiliam navibus actua- | |
| riis vii, quas Igilii et in Cosano a privatis coactas ser- | 3.1 |
| vis libertis colonis suis compleverat; praemissos etiam | |
| legatos Massilienses domum, nobiles adulescentes, quos | |
| ab urbe discedens Pompeius erat adhortatus, ne nova | |
| Caesaris officia veterum suorum beneficiorum in eos | 5 |
| memoriam expellerent. quibus mandatis acceptis Mas- | 4.1 |
| silienses portas Caesari clauserant; Albicos, barbaros | |
| homines, qui in eorum fide antiquitus erant montesque | |
| supra Massiliam incolebant, ad se vocaverant, frumen- | 5.1 |
| tum ex finitimis regionibus atque ex omnibus castellis | |
| in urbem convexerant, armorum officinas in urbe in- | |
| stituerant, muros portas classem reficiebant. |