| Evocat ad se Caesar Massilia xv primos. cum | 1.35.1.1 |
| his agit, ne initium inferendi belli a Massiliensibus | |
| oriatur; debere eos Italiae totius auctoritatem sequi | |
| potius quam unius hominis voluntati obtemperare. reli- | 2.1 |
| qua, quae ad eorum sanandas mentes pertinere arbi- | |
| trabatur, commemorat. cuius orationem legati domum | 3.1 |
| referunt atque ex <senatus> auctoritate haec Caesari | |
| renuntiant: intellegere se divisum esse populum <Ro- | |
| manum> in partes duas. neque sui iudicii neque sua- | |
| rum esse virium discernere, utra pars iustiorem habeat | 5 |
| causam. principes vero esse earum partium Cn. Pom- | 4.1 |
| peium et C. Caesarem, patronos civitatis, quorum alter | |
| agros Volcarum Arecomicorum et Helviorum publice | |
| iis concesserit, alter bello victos Sallyas adtribuerit | |
| vectigaliaque auxerit. quare paribus eorum beneficiis | 5.1 |
| parem se quoque voluntatem tribuere debere, et neu- | |
| trum eorum contra alterum iuvare aut urbe ac porti- | |
| bus recipere. | |
| Haec dum inter eos aguntur, Domitius navibus | 36.1.1 |
| Massiliam pervenit atque ab iis receptus urbi prae- | |
| ficitur; summa ei belli administrandi permittitur. eius | 2.1 |
| imperio classem quoquoversus dimittunt; onerarias | |
| naves, quas ubique possunt, deprehendunt atque in | |
| portum deducunt, parum clavis aut materia atque ar- | |
| mamentis instructis ad reliquas armandas reficiendas- | 5 |
| que utuntur; frumenti quod inventum est, in publicum | 3.1 |
| conferunt; reliquas merces commeatusque ad obsidio- | |
| nem urbis, si accidat, reservant. quibus iniuriis per- | 4.1 |
| motus Caesar legiones tres Massiliam adducit; turres | |
| vineasque ad oppugnationem urbis agere, naves longas | |
| Arelate numero xii facere instituit. quibus effectis ar- | 5.1 |
| matisque diebus xxx, a qua die materia caesa est, | |
| adductisque Massiliam his D. Brutum praeficit, C. Tre- | |
| bonium legatum ad oppugnationem Massiliae relinquit. |