Dum haec parat atque administrat, C. Fabium 1.37.1.1
legatum cum legionibus iii, quas Narbone circumque
ea loca hiemandi causa disposuerat, in Hispaniam
praemittit celeriterque saltus Pyrenaeos occupari iubet,
qui eo tempore ab L. Afranio legato praesidiis tene- 5
bantur. reliquas legiones, quae longius hiemabant, 2.1
subsequi iubet. Fabius, ut erat imperatum, adhibita 3.1
celeritate praesidium ex saltu deiecit magnisque itine-
ribus ad exercitum Afrani contendit.
  Adventu L. Vibulli Rufi, quem a Pompeio mis- 38.1.1
sum in Hispaniam demonstratum est, Afranius et Pe-
treius et Varro legati Pompei, quorum unus Hispa-
niam citeriorem <tribus legionibus, alter ulteriorem> a
saltu Castulonensi ad Anam duabus legionibus, ter- 5
tius ab Ana Vettonum agrum Lusitaniamque pari
numero legionum optinebat, officia inter se partiuntur, 2.1
uti Petreius ex Lusitania per Vettones cum omnibus
copiis ad Afranium proficiscatur, Varro cum iis quas
habebat legionibus omnem ulteriorem Hispaniam tuea-
tur. his rebus constitutis equites auxiliaque toti Lusi- 3.1
taniae a Petreio, Celtiberiae Cantabris barbarisque
omnibus qui ad Oceanum pertinent, ab Afranio im-
perantur. quibus coactis celeriter Petreius per Vet- 4.1
tones ad Afranium pervenit, constituuntque communi
consilio bellum ad Ilerdam propter ipsius loci opportuni-
tatem gerere.