| Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afra- | 1.39.1.1 |
| ni iii, Petrei duae, praeterea scutatae citerioris provin- | |
| ciae et caetratae ulterioris Hispaniae cohortes cir- | |
| citer lxxx equitumque utriusque provinciae circiter v | |
| milia. Caesar legiones in Hispaniam praemiserat [ad] | 2.1 |
| sex [milia], auxilia peditum <ad vi> milia, equitum iii | |
| milia, <quae> omnibus superioribus bellis habuerat, et | |
| parem ex Gallia numerum, quam ipse pacaverat, no- | |
| minatim ex omnibus civitatibus nobilissimo et fortis- | 5 |
| simo quoque evocato; huc optimi generis hominum ex | |
| Aquitanis montanisque, qui Galliam provinciam attin- | |
| gunt, * * * audierat Pompeium per Mauretaniam cum | 3.1 |
| legionibus iter in Hispaniam facere confestimque esse | |
| venturum. simul a tribunis militum centurionibusque | |
| mutuas pecunias sumpsit; has exercitui distribuit. quo | 4.1 |
| facto duas res consecutus est, quod pignore animos | |
| centurionum devinxit, et largitione militum voluntates | |
| redemit. | |
| Fabius finitimarum civitatum animos litteris nun- | 40.1.1 |
| tiisque temptabat. in Sicori flumine pontes effecerat | |
| duos distantes inter se milia passuum iiii. his pontibus | |
| pabulatum mittebat, quod ea quae citra flumen fuerant | |
| superioribus diebus consumpserat. hoc idem fere at- | 2.1 |
| que eadem de causa Pompeiani exercitus duces facie- | |
| bant, crebroque inter se equestribus proeliis contende- | 3.1 |
| bant. huc cum cotidiana consuetudine egressae pabula- | |
| toribus praesidio propiore <ponte> legiones Fabianae | |
| duae flumen transissent, impedimentaque et omnis equi- | |
| tatus sequeretur, subito vi ventorum et aquae magnitu- | 5 |
| dine pons est interruptus et reliqua multitudo equitum | |
| interclusa. quo cognito a Petreio et Afranio ex aggere | 4.1 |
| atque cratibus, quae flumine ferebantur, celeriter suo | |
| ponte Afranius, quem oppido castrisque coniunctum | |
| habebat, legiones iiii equitatumque omnem traiecit dua- | |
| busque Fabianis occurrit legionibus. cuius adventu nun- | 5.1 |
| tiato L. Plancus, qui legionibus praeerat, necessaria re | |
| coactus locum capit superiorem diversamque aciem in | |
| duas partes constituit, ne ab equitatu circumveniri pos- | |
| set. ita congressus impari numero magnos impetus legio- | 6.1 |
| num equitatusque sustinet. commisso ab equitibus proe- | 7.1 |
| lio signa legionum duarum procul ab utrisque conspi- | |
| ciuntur, quas C. Fabius ulteriore ponte subsidio nostris | |
| miserat, suspicatus fore, id quod accidit, ut duces adver- | |
| sariorum occasione et beneficio fortunae ad nostros | 5 |
| opprimendos uterentur. quarum adventu proelium di- | |
| rimitur ac suas uterque legiones reducit in castra. |