| Eo biduo Caesar cum equitibus dcccc, quos | 1.41.1.1 |
| sibi praesidio reliquerat, in castra pervenit. pons, qui | |
| fuerat tempestate interruptus, paene erat refectus; | |
| hunc noctu perfici iussit. ipse cognita locorum natura | 2.1 |
| ponti castrisque praesidio sex cohortes relinquit atque | |
| omnia impedimenta et postero die omnibus copiis tri- | |
| plici instructa acie ad Ilerdam proficiscitur et sub cas- | |
| tris Afrani consistit et ibi paulisper sub armis mo- | 5 |
| ratus facit aequo loco pugnandi potestatem. potestate | |
| facta Afranius copias educit et in medio colle sub | |
| castris constituit. Caesar ubi cognovit <per> Afranium | 3.1 |
| stare, quominus proelio dimicaretur, ab infimis radi- | |
| cibus montis intermissis circiter passibus cccc castra | |
| facere constituit, et, ne in opere faciundo milites re- | 4.1 |
| pentino hostium incursu exterrerentur atque opere | |
| prohiberentur, vallo muniri vetuit, quod eminere et | |
| procul videri necesse erat, sed a fronte contra hostem | |
| pedum xv fossam fieri iussit. et prima et secunda acies | 5.1 |
| in armis, ut ab initio constituta erat, permanebat; post | |
| hos opus in occulto a iii acie fiebat. sic omne prius | |
| est perfectum opus, quam intellegeretur ab Afranio | |
| castra muniri. sub vesperum Caesar intra hanc fos- | 6.1 |
| sam legiones reducit atque ibi sub armis proxima | |
| nocte conquiescit. | |
| Postero die omnem exercitum intra fossam con- | 42.1.1 |
| tinet, et, quod longius erat agger petendus, in praesentia | |
| similem rationem operis instituit, singulaque latera | |
| castrorum singulis attribuit legionibus munienda, fos- | |
| sasque ad eandem magnitudinem perfici iubet; reliquas | 5 |
| legiones in armis expeditas contra hostem constituit. | |
| Afranius Petreiusque terrendi causa atque operis im- | 2.1 |
| pediendi copias suas ad infimas montis radices pro- | |
| ducunt et proelio lacessunt. neque idcirco Caesar opus | |
| intermittit confisus praesidio legionum trium et muni- | |
| tione fossae. illi non diu commorati nec longius ab infimo | 3.1 |
| colle progressi copias in castra reducunt. tertio die | 4.1 |
| Caesar vallo castra communit, reliquas cohortes, quas | |
| in superioribus castris reliquerat, impedimentaque ad | |
| se traduci iubet. |