| Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, | 1.43.1.1 |
| ubi castra Petreius atque Afranius habebant, planities | |
| circiter passuum ccc, atque in hoc fere medio spatio | |
| tumulus erat paulo editior. quem si occupavisset Caesar | 2.1 |
| et communivisset, ab oppido et ponte et commeatu omni, | |
| quem in oppidum contulerant, se interclusurum adver- | |
| sarios confidebat. hoc sperans legiones iii ex castris | 3.1 |
| educit acieque in locis idoneis structa unius legionis | |
| antesignanos procurrere atque eum tumulum occupare | |
| iubet. qua re cognita celeriter, quae in statione pro | 4.1 |
| castris erant Afrani cohortes, breviore itinere ad eundem | |
| occupandum locum mittuntur. contenditur proelio, et, | 5.1 |
| quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repel- | |
| luntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere seque | |
| ad signa legionum recipere coguntur. | |
| Genus erat pugnae militum illorum, ut magno im- | 44.1.1 |
| petu primo procurrerent, audacter locum caperent, or- | |
| dines suos non magno opere servarent, rari dispersique | |
| pugnarent, si premerentur, pedem referre et loco exce- | |
| dere non turpe existimarent, cum Lusitanis reliquisque | 2.1 |
| barbaris <continenter bellum gerentes barbaro> quodam | |
| genere pugnae adsuefacti; quod fere fit, quibus quisque | |
| in locis miles inveteraverit, ut multum earum regionum | |
| consuetudine moveatur. haec tum ratio nostros pertur- | 3.1 |
| bavit insuetos huius generis pugnae; circumiri enim | |
| sese ab aperto latere procurrentibus singulis arbitra- | |
| bantur; ipsi autem suos ordines servare neque ab signis | |
| discedere neque sine gravi causa eum locum, quem cepe- | 5 |
| rant, dimitti censuerant oportere. itaque perturbatis ante- | 4.1 |
| signanis legio, quae in eo cornu constiterat, locum non | |
| tenuit atque in proximum collem sese recepit. |