| Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter | 1.45.1.1 |
| opinionem consuetudinemque acciderat, cohortatus suos | |
| legionem nonam subsidio ducit; hostem insolenter atque | |
| acriter nostros insequentem supprimit rursusque terga | |
| vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muro | 5 |
| consistere cogit. sed nonae legionis milites elati studio, | 2.1 |
| dum sarcire acceptum detrimentum volunt, temere inse- | |
| cuti longius fugientis in locum iniquum progrediuntur | |
| et sub montem, in quo erat oppidum positum Ilerda, | |
| succedunt. hinc se recipere cum vellent, rursus illi ex | 3.1 |
| loco superiore nostros premebant. [praeruptus] locus | 4.1 |
| erat utraque ex parte derectus, ac tantum in latitudinem | |
| patebat, ut tres instructae cohortes eum locum explerent, | |
| ut neque subsidia a lateribus submitti neque equites | |
| laborantibus usui esse possent. ab oppido autem declivis | 5.1 |
| locus tenui fastigio vergebat in longitudinem passus | |
| circiter cccc. hac nostris erat receptus, quod eo incitati | 6.1 |
| studio inconsultius processerant; hoc pugnabatur loco | |
| et propter angustias iniquo, et quod sub ipsis radicibus | |
| montis constiterant, ut nullum frustra telum in eos | |
| mitteretur. tamen virtute et patientia nitebantur atque | 5 |
| omnia vulnera sustinebant. augebantur illis copiae, | 7.1 |
| atque ex castris cohortes per oppidum crebro submitte- | |
| bantur, ut integri defessis succederent. hoc idem Caesar | 8.1 |
| facere cogebatur, ut submissis in eundem locum cohor- | |
| tibus defessos reciperet. |