| Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis | 1.46.1.1 |
| quinque nostrique gravius a multitudine premerentur, | |
| consumptis omnibus telis gladiis destrictis impetum ad- | |
| versus montem in cohortis faciunt, paucisque deiectis | |
| reliquos sese convertere cogunt. submotis sub murum | 2.1 |
| cohortibus ac nonnulla parte propter terrorem in op- | |
| pidum compulsis facilis est nostris receptus datus. equi- | 3.1 |
| tatus autem noster ab utroque latere, etsi deiectis atque | |
| inferioribus locis constiterat, tamen summa in iugum | |
| virtute conititur, atque inter duas acies perequitans com- | |
| modiorem ac tutiorem nostris receptum dat. ita vario | 5 |
| certamine pugnatum est. nostri in primo congressu cir- | 4.1 |
| citer lxx ceciderunt, in his Q. Fulginius ex primo hastato | |
| legionis xiiii, qui propter eximiam virtutem ex inferio- | |
| ribus ordinibus in eum locum pervenerat; vulnerantur | |
| amplius dc. ex Afranianis interficiuntur T. Caecilius, | 5.1 |
| primi pili centurio, et praeter eum centuriones iiii, milites | |
| amplius cc. | |
| Sed haec eius diei praefertur opinio, ut se utrique | 47.1.1 |
| superiores discessisse existimarent: Afraniani, quod | 2.1 |
| cum esse omnium iudicio inferiores viderentur, com- | |
| minus tamdiu stetissent et nostrorum impetum susti- | |
| nuissent et initio locum tumulumque tenuissent, quae | |
| causa pugnandi fuerat, et nostros primo congressu terga | 5 |
| vertere coegissent; nostri autem, quod iniquo loco atque | 3.1 |
| impari congressi numero quinque horis proelium susti- | |
| nuissent, quod montem gladiis destrictis ascendissent, | |
| quod ex loco superiore terga vertere adversarios coegis- | |
| sent atque in oppidum compulissent. illi eum tumulum, | 4.1 |
| pro quo pugnatum est, magnis operibus muniverunt | |
| praesidiumque ibi posuerunt. |