| Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo | 1.48.1.1 |
| haec gesta sunt. tanta enim tempestas cooritur, ut num- | |
| quam illis locis maiores aquas fuisse constaret. tum autem | 2.1 |
| ex omnibus montibus nives proluit ac summas ripas flu- | |
| minis superavit pontisque ambos, quos C. Fabius fecerat, | |
| uno die interrupit. quae res magnas difficultates exer- | 3.1 |
| citui Caesaris attulit. castra enim, ut supra demonstra- | |
| tum est, cum essent inter flumina duo, Sicorim et Cingam, | |
| spatio milium xxx, neutrum horum transiri poterat, | |
| necessarioque omnes his angustiis continebantur. neque | 4.1 |
| civitates, quae ad Caesaris amicitiam accesserant, fru- | |
| mentum supportare neque ii, qui pabulatum longius pro- | |
| gressi erant, interclusi fluminibus reverti neque maximi | |
| commeatus, qui ex Italia Galliaque veniebant, in castra | 5 |
| pervenire poterant. tempus erat autem difficillimum, quo | 5.1 |
| neque frumenta in cavernis erant, neque multum a | |
| maturitate aberant, ac civitates exinanitae, quod Afra- | |
| nius paene omne frumentum ante Caesaris adventum | |
| Ilerdam convexerat, reliqui siquid fuerat, Caesar supe- | 5 |
| rioribus diebus consumpserat; pecora, quod secundum | 6.1 |
| poterat esse inope re subsidium, propter bellum finitimae | |
| civitates longius removerant. qui erant pabulandi aut | 7.1 |
| frumentandi causa progressi, hos levis armaturae Lusi- | |
| tani peritique earum regionum caetrati citerioris Hispa- | |
| niae consectabantur; quibus erat proclive tranare flumen, | |
| quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad | 5 |
| exercitum non eant. |