| Coniuncto exercitu Caesar Gomphos pervenit, | 3.80.1.1 |
| quod est oppidum primum Thessaliae venientibus ab | |
| Epiro. quae gens paucis ante mensibus ultro ad Cae- | |
| sarem legatos miserat, ut suis omnibus facultatibus | |
| uteretur, praesidiumque ab eo militum petierat. sed | 2.1 |
| eo fama iam praecurrerat, quam supra docuimus, de | |
| proelio Dyrrachino, quod multis auxerat partibus. ita- | 3.1 |
| que Androsthenes, praetor Thessaliae, cum se victo- | |
| riae Pompei comitem esse mallet quam socium Cae- | |
| saris in rebus adversis, omnem ex agris multitudinem | |
| servorum ac liberorum in oppidum cogit portasque | 5 |
| praecludit et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mit- | |
| tit, ut sibi subsidio veniant: se confidere munitionibus | |
| oppidi, si celeriter succurratur; longinquam oppugna- | |
| tionem sustinere non posse Scipio discessu exercituum | 4.1 |
| ab Dyrrachio cognito Larisam legiones adduxerat; | |
| Pompeius nondum Thessaliae adpropinquabat. Caesar | 5.1 |
| castris munitis scalas musculosque ad repentinam op- | |
| pugnationem fieri et crates parari iussit. quibus rebus | 6.1 |
| effectis cohortatus milites docuit, quantum usum habe- | |
| ret ad sublevandam omnium rerum inopiam potiri op- | |
| pido pleno atque opulento, simul reliquis civitatibus | |
| huius urbis exemplo inferre terrorem et id fieri cele- | 5 |
| riter, priusquam auxilia concurrerent. itaque usus | 7.1 |
| singulari militum studio eodem quo venerat die post | |
| horam nonam oppidum altissimis moenibus oppugnare | |
| adgressus ante solis occasum expugnavit et ad diri- | |
| piendum militibus concessit statimque ab oppido castra | 5 |
| movit et Metropolim venit, sic ut nuntios expugnati | |
| oppidi famamque antecederet. |