| Metropolitae primum eodem usi consilio, isdem | 3.81.1.1 |
| permoti rumoribus portas clauserunt murosque armatis | |
| compleverunt, sed postea casu civitatis Gomphensis | |
| cognito ex captivis, quos Caesar ad murum producendos | |
| curaverat, portas aperuerunt. quibus diligentissime con- | 2.1 |
| servatis, conlata fortuna Metropolitum cum casu Gom- | |
| phensium nulla Thessaliae fuit civitas praeter Larisaeos, | |
| qui magnis exercitibus Scipionis tenebantur, quin Cae- | |
| sari parerent atque imperata facerent. ille idoneum locum | 3.1 |
| in agris nactus <ad frumentorum commeatus>, quae prope | |
| iam matura erant, ibi adventum expectare Pompei eoque | |
| omnem belli rationem conferre constituit. | |
| Pompeius paucis post diebus in Thessaliam | 82.1.1 |
| pervenit contionatusque apud cunctum exercitum suis | |
| agit gratias, Scipionis milites cohortatur, ut parta iam | |
| victoria praedae ac praemiorum velint esse participes, | |
| receptisque omnibus in una castra legionibus suum cum | 5 |
| Scipione honorem partitur classicumque apud eum cani | |
| et alterum illi iubet praetorium tendi. auctis copiis Pom- | 2.1 |
| pei duobusque magnis exercitibus coniunctis pristina | |
| omnium confirmatur opinio et spes victoriae augetur, | |
| adeo ut, quidquid intercederet temporis, id morari redi- | |
| tum in Italiam videretur, et siquando quid Pompeius | 5 |
| tardius aut consideratius faceret, unius esse negotium | |
| diei, sed illum delectari imperio et consulares praetorios- | |
| que servorum habere numero dicerent. iamque inter se | 3.1 |
| palam de imperiis ac de sacerdotiis contendebant in an- | |
| nosque consulatum definiebant, alii domos bonaque eorum, | |
| qui in castris erant Caesaris, petebant; magnaque inter | 4.1 |
| eos in consilio fuit controversia, oporteretne Lucili Hirri, | |
| quod is a Pompeio ad Parthos missus esset, proximis | |
| comitiis praetoriis absentis rationem haberi, cum eius | |
| necessarii fidem implorarent Pompei, praestaret, quod | 5 |
| proficiscenti recepisset, ne per eius auctoritatem de- | |
| ceptus videretur, reliqui, in labore pari ac periculo ne | |
| unus omnes antecederet, recusarent. |