| Iam de sacerdotio Caesaris Domitius, Scipio | 3.83.1.1 |
| Spintherque Lentulus cotidianis contentionibus ad gra- | |
| vissimas verborum contumelias palam descenderunt, | |
| cum Lentulus aetatis honorem ostentaret, Domitius ur- | |
| banam gratiam dignitatemque iactaret, Scipio adfini- | 5 |
| tate Pompei confideret. postulavit etiam L. Afranium | 2.1 |
| proditionis exercitus Acutius Rufus apud Pompeium, | |
| quod <neglegenter bellum> gestum in Hispania diceret. | |
| et L. Domitius in consilio dixit placere sibi bello con- | 3.1 |
| fecto ternas tabellas dari ad iudicandum iis qui ordinis | |
| essent senatorii belloque una cum ipsis interfuissent, | |
| sententiasque de singulis ferrent, qui Romae reman- | |
| sissent quique intra praesidia Pompei fuissent neque | 5 |
| operam in re militari praestitissent: unam fore tabel- | |
| lam, qui liberandos omni periculo censerent, alteram, | |
| qui capitis damnarent, tertiam, qui pecunia multarent. | |
| postremo omnes aut de honoribus suis aut de praemiis | 4.1 |
| pecuniae aut de persequendis inimicitiis agebant, neque, | |
| quibus rationibus superare possent, sed quemadmodum | |
| uti victoria deberent, cogitabant. | |
| Re frumentaria praeparata confirmatisque mi- | 84.1.1 |
| litibus et satis longo spatio temporis a Dyrrachinis | |
| proeliis intermisso, quo satis perspectum habere <Cae- | |
| sar animum> militum videretur, temptandum existi- | |
| mavit, quidnam Pompeius propositi aut voluntatis ad | 5 |
| dimicandum haberet. itaque exercitum ex castris edu- | 2.1 |
| xit aciemque instruxit, primum suis locis pauloque a | |
| castris Pompei longius, continentibus vero diebus, ut | |
| progrederetur a castris suis collibusque Pompeianis | |
| aciem subiceret. quae res in dies confirmatiorem eius | 5 |
| exercitum efficiebat. superius tamen institutum in | 3.1 |
| equitibus, quod demonstravimus, servabat, ut quoniam | |
| numero multis partibus esset inferior, adulescentes | |
| atque expeditos ex antesignanis electis [milites] ad | |
| pernicitatem armis inter equites proeliari iuberet, qui | 5 |
| cotidiana consuetudine usum quoque eius generis proe- | |
| liorum perciperent. his erat rebus effectum, ut equitum | 4.1 |
| mille etiam apertioribus locis vii milium Pompeianorum | |
| inpetum, cum adesset usus, sustinere auderent, neque | |
| magnopere eorum multitudine terrerentur. namque etiam | 5.1 |
| per eos dies proelium secundum equestre fecit atque | |
| unum Allobrogem ex duobus, quos perfugisse ad Pom- | |
| peium supra docuimus, cum quibusdam interfecit. |