| Pompeius, qui castra in colle habebat, ad in- | 3.85.1.1 |
| fimas radices montis aciem instruebat, semper, ut vide- | |
| batur, expectans, si iniquis locis Caesar se subiceret. | |
| <Caesar> nulla ratione ad pugnam elici posse Pompeium | 2.1 |
| existimans hanc sibi commodissimam belli rationem | |
| iudicavit, uti castra ex eo loco moveret semperque esset | |
| in itineribus, haec spectans, ut movendis castris pluri- | |
| busque adeundis locis commodiore re frumentaria ute- | 5 |
| retur, simulque in itinere ut aliquam occasionem dimi- | |
| candi nancisceretur et insolitum ad laborem Pompei | |
| exercitum cotidianis itineribus defatigaret. his constitutis | 3.1 |
| rebus, signo iam profectionis dato tabernaculisque | |
| detensis animum adversum est paulo ante extra coti- | |
| dianam consuetudinem longius a vallo esse aciem Pom- | |
| pei progressam, ut non iniquo loco posse dimicari | 5 |
| videretur. tum Caesar apud suos, cum iam esset agmen | 4.1 |
| in portis, 'differendum est' inquit 'iter in praesentia nobis | |
| et de proelio cogitandum, sicut semper depoposcimus. | |
| animo simus ad dimicandum parati; non facile occa- | |
| sionem postea reperiemus.' confestimque expeditas | 5 |
| copias educit. | |
| Pompeius quoque, ut postea cognitum est, | 86.1.1 |
| suorum omnium hortatu statuerat proelio decertare. | |
| namque etiam in consilio superioribus diebus dixerat, | |
| priusquam concurrerent acies, fore uti exercitus Cae- | |
| saris pelleretur. id cum essent plerique admirati, 'scio | 2.1 |
| me' inquit 'paene incredibilem rem polliceri; sed ra- | |
| tionem consilii mei accipite, quo firmiore animo <ad> | |
| proelium prodeatis. persuasi equitibus nostris, idque | 3.1 |
| mihi facturos confirmaverunt, ut cum propius sit ac- | |
| cessum, dextrum Caesaris cornu ab latere aperto | |
| adgrederentur et circumventa a tergo acie prius per- | |
| turbatum exercitum pellerent, quam a nobis telum in | 5 |
| hostem iaceretur. ita sine periculo legionum et paene | 4.1 |
| sine vulnere bellum conficiemus. id autem difficile non | |
| est, cum tantum equitatu valeamus.' simul denuntiavit, | 5.1 |
| ut essent animo parati in posterum, et quoniam fieret | |
| dimicandi potestas, ut saepe rogitavissent, ne suam neu | |
| reliquorum opinionem fallerent. |