| Hunc Labienus excepit, ut, cum Caesaris copias | 3.87.1.1 |
| despiceret, Pompei consilium summis laudibus efferret, | |
| 'noli' inquit 'existimare, Pompei, hunc esse exercitum, | |
| qui Galliam Germaniamque devicerit. omnibus inter- | 2.1 |
| fui proeliis neque temere incognitam rem pronuntio. | |
| perexigua pars illius exercitus superest; magna pars | |
| deperiit, quod accidere tot proeliis fuit necesse, multos | |
| autumni pestilentia in Italia consumpsit, multi domum | 5 |
| discesserunt, multi sunt relicti in continenti. an non ex- | 3.1 |
| audistis ex iis qui per causam valetudinis remanserunt, | |
| cohortes esse Brundisii factas? hae copiae quas videtis, | 4.1 |
| ex dilectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt | |
| refectae, et plerique sunt ex coloniis Transpadanis. ac | |
| tamen, quod fuit roboris, duobus proeliis Dyrrachinis | |
| interiit.' haec cum dixisset, iuravit se nisi victorem in | 5.1 |
| castra non reversurum, reliquosque ut idem facerent hor- | |
| tatus est. hoc laudans Pompeius idem iuravit; nec vero | 6.1 |
| ex reliquis fuit quisquam qui iurare dubitaret. haec cum | 7.1 |
| facta sunt in consilio, magna spe et laetitia omnium dis- | |
| cessum est; ac iam animo victoriam praecipiebant, quod | |
| de re tanta et a tam perito imperatore nihil frustra con- | |
| firmari videbatur. | 5 |
| Caesar cum Pompei castris adpropinquasset, | 88.1.1 |
| ad hunc modum aciem eius instructam animum advertit: | |
| erant in sinistro cornu legiones duae traditae a Caesare | 2.1 |
| initio dissensionis ex senatus consulto; quarum una | |
| prima, altera tertia appellabatur. in eo loco ipse erat | |
| Pompeius. mediam aciem Scipio cum legionibus Syriacis | 3.1 |
| tenebat. Ciliciensis legio coniuncta cum cohortibus | |
| Hispanis, quas traductas ab Afranio docuimus, in dextro | |
| cornu erant conlocatae. has firmissimas se habere Pom- | 4.1 |
| peius existimabat. reliquas inter aciem mediam cor- | |
| nuaque interiecerat numeroque cohortes cx expleverat. | |
| haec erant milia xlv, evocatorum circiter duo, quae ex | 5.1 |
| beneficiariis superiorum exercituum ad eum convene- | |
| rant; quae tota acie disperserat. reliquas cohortis vii | |
| castris propinquisque castellis praesidio disposuerat. | |
| dextrum cornu eius rivus quidam impeditis ripis mu- | 6.1 |
| niebat; quam ob causam cunctum equitatum, sagittarios | |
| funditoresque omnes sinistro cornu obiecerat. |