| Caesar superius institutum servans x legionem | 3.89.1.1 |
| in dextro cornu, nonam in sinistro conlocaverat, tametsi | |
| erat Dyrrachinis proeliis vehementer adtenuata, et huic | |
| sic adiunxit octavam, ut paene unam ex duabus efficeret, | |
| atque alteram alteri praesidio esse iusserat. cohortes in | 2.1 |
| acie lxxx constitutas habebat, quae summa erat milium | |
| xxii; cohortes vii castris praesidio reliquerat. sinistro | 3.1 |
| cornu Antonium, dextro P. Sullam, mediae acie Cn. Do- | |
| mitium praeposuerat. ipse contra Pompeium constitit. | |
| simul iis rebus animadversis, quas demonstravimus, | 4.1 |
| timens ne a multitudine equitum dextrum cornu circum- | |
| veniretur, celeriter ex tertia acie singulas cohortes | |
| detraxit atque ex his quartam instituit equitatuique op- | |
| posuit, et quid fieri vellet ostendit, monuitque eius diei | 5 |
| victoriam in earum cohortium virtute constare. simul | 5.1 |
| tertiae aciei totique exercitui imperavit, ne iniussu suo | |
| concurrerent; se cum id fieri vellet, vexillo signum | |
| daturum. | |
| Exercitum cum militari more ad pugnam co- | 90.1.1 |
| hortaretur suaque in eum perpetui temporis officia prae- | |
| dicaret, in primis commemoravit testibus se militibus uti | |
| posse, quanto studio pacem petisset, quae per Vatinium | |
| in conloquiis, quae per Aulum Clodium cum Scipione | 5 |
| egisset, quibus modis ad Oricum cum Libone de mit- | |
| tendis legatis contendisset. neque se umquam abuti | 2.1 |
| militum sanguine neque rem publicam alterutro exercitu | |
| privare voluisse. hac habita oratione exposcentibus mili- | 3.1 |
| tibus et studio pugnae ardentibus tuba signum dedit. |