| Erat Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, | 3.91.1.1 |
| qui superiore anno apud eum primum pilum in legione x | |
| duxerat, vir singulari virtute. hic signo dato 'sequimini | 2.1 |
| me' inquit 'manipulares mei qui fuistis, et vestro impera- | |
| tori, quam constituistis, operam date. unum hoc proelium | |
| superest; quo confecto et ille suam dignitatem et nos | |
| nostram libertatem recuperabimus.' simul respiciens | 3.1 |
| Caesarem 'faciam' inquit 'hodie, imperator, ut aut vivo | |
| mihi aut mortuo gratias agas.' haec cum dixisset, primus | 4.1 |
| ex dextro cornu procucurrit atque eum electi milites cir- | |
| citer cxx voluntarii [eiusdem centuriae] sunt prosecuti. | |
| Inter duas acies tantum erat relictum spatii, ut | 92.1.1 |
| satis esset ad concursum utriusque exercitus. sed Pom- | 2.1 |
| peius suis praedixerat, ut Caesaris impetum exciperent | |
| neve se loco moverent aciemque eius distrahi paterentur; | |
| idque admonitu C. Triari fecisse dicebatur, ut primus | |
| excursus visque militum infringeretur aciesque disten- | 5 |
| deretur, atque in suis ordinibus dispositi dispersos ad- | |
| orirentur; leviusque casura pila sperabat in loco retentis | 3.1 |
| militibus, quam si ipsi immissis telis occurrissent, simul | |
| fore ut duplicato cursu Caesaris milites exanimarentur | |
| et lassitudine conficerentur. quod nobis quidem nulla ra- | 4.1 |
| tione factum a Pompeio videtur, propterea quod est quae- | |
| dam animi incitatio atque alacritas naturaliter innata | |
| omnibus, quae studio pugnae incenditur. hanc non repri- | 5.1 |
| mere, sed augere imperatores debent; neque frustra anti- | |
| quitus institutum est, ut signa undique concinerent cla- | |
| moremque universi tollerent; quibus rebus et hostes | |
| terreri et suos incitari existimaverunt. | 5 |