| Sed nostri milites dato signo cum infestis pilis | 3.93.1.1 |
| procucurrissent atque animum advertissent non concurri | |
| a Pompeianis, usu periti ac superioribus pugnis exer- | |
| citati sua sponte cursum represserunt et ad medium fere | |
| spatium constiterunt, ne consumptis viribus adpropin- | 5 |
| quarent, parvoque intermisso temporis spatio ac rursus | |
| renovato cursu pila miserunt, celeriterque, ut erat prae- | |
| ceptum a Caesare, gladios strinxerunt. neque vero Pom- | 2.1 |
| peiani huic rei defuerunt. nam et tela missa exceperunt | |
| et impetum legionum tulerunt et ordines conservaverunt | |
| pilisque missis ad gladios redierunt. eodem tempore equi- | 3.1 |
| tes ab sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, uni- | |
| versi procucurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum | |
| se profudit. quorum impetum noster equitatus non tulit, | 4.1 |
| sed paulum loco motus cessit, equitesque Pompei hoc | |
| acrius instare et se turmatim explicare aciemque nostram | |
| a latere aperto circumire coeperunt. quod ubi Caesar | 5.1 |
| animum advertit, quartae aciei, quam instituerat sex | |
| cohortium numero, dedit signum. illae celeriter procu- | 6.1 |
| currerunt infestisque signis tanta vi in Pompei equites | |
| impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret, omnesque | |
| conversi non solum loco excederent, sed protinus incitati | |
| fuga montes altissimos peterent. quibus submotis omnes | 7.1 |
| sagittarii funditoresque destituti inermes sine praesidio | |
| interfecti sunt. eodem impetu cohortes sinistrum cornu | 8.1 |
| pugnantibus etiamtum ac resistentibus in acie Pompeia- | |
| nis circumierunt eosque a tergo sunt adorti. |